라틴어 문장 검색

munitaeque sunt palpebrae tamquam vallo pilorum, quibus et apertis oculis si quid incideret repelleretur et somno coniventibus, cum oculis ad cernendum non egeremus, ut qui tamquam involuti quiescerent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 143:1)
ut qui pila ludunt, non utuntur in ipsa lusione artificio proprio palaestrae, sed indicat ipse motus, didicerintne palaestram an nesciant, et qui aliquid fingunt, etsi tum pictura nihil utuntur, tamen, utrum sciant pingere an nesciant, non obscurum est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 72:3)
Nam si ut quisque in aliqua arte et facultate excellens aliam quoque artem sibi adsumpserit, is perficiet ut, quod praeterea sciet, id eius, in quo excellet, pars quaedam esse videatur, licet ista ratione dicamus pila bene et duodecim scriptis ludere proprium esse iuris civilis, quoniam utrumque eorum P. Mucius optime fecerit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 217:1)
at ille cohortem primam totam perdidit centurionemque primi pili nobilem sui generis Asinium Dentonem et reliquos cohortis eiusdem et Sex.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 20 8:4)
interea e Cappadocia ne pilum quidem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 20 11:12)
a quo quidem venerant tabellarii, sed nemo Pili similis qui proferre litteras auderet aut magistratibus reddere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 5 3:9)
nostri pila coicere velle.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 30 3:8)
ego enim ne pilo quidem minus me amabo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 15 7:9)
scutorum, gladiorum, pilorum, frenorum etiam multitudo deprehendi posse indicabatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 24장5)
Sed & in ipsis pilis inaequalis partium densitas, & textura aliis de causis irregularis, errores inducebant.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 움직임의 공리와 법칙 37:40)
Id in pilis ex lana arcte conglomerata & fortiter constricta sic tentavi.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 움직임의 공리와 법칙 38:9)
dic hoc, magni pupille Pericli, scilicet ingenium et rerum prudentia velox ante pilos venit, dicenda tacendave calles.
(페르시우스, 풍자, satire 44)
| Nemo enim caelum caelum putat, nemo ieiunium servat, nemo Iovem pili facit, sed omnes opertis oculis bona sua computant.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 44:32)
Attonitis admiratione universis Salvo inquit tuo sermone Trimalchio si qua fides est, ut mihi pili inhorruerunt, quia scio Niceronem nihil nugarum narrare:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 63:1)
Nunc umbra nudata sua iam tempora maerent, areaque attritis ridet adulta pilis.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 109:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION