라틴어 문장 검색

| Nemo enim caelum caelum putat, nemo ieiunium servat, nemo Iovem pili facit, sed omnes opertis oculis bona sua computant.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 44:32)
Attonitis admiratione universis Salvo inquit tuo sermone Trimalchio si qua fides est, ut mihi pili inhorruerunt, quia scio Niceronem nihil nugarum narrare:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 63:1)
Nunc umbra nudata sua iam tempora maerent, areaque attritis ridet adulta pilis.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 109:15)
Praeterea sive alitibus contexere fraudem seu magis imbelles libuit circumdare cervos aut tereti lino pavidum subducere piscem, hos tantum novere dolos mea sordida rura.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 8:4)
Accessit alter aeque defectus pilis.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quintus, Calvus et quidam aeque pilis defectus.2)
Discite, qui sapitis, non quae nos scimus inertes, Sed trepidas acies et fera castra sequi Proque bono versu primum deducite pilum!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 820)
inque cava nullus stet tibi nare pilus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:360)
nec faciem, nec te pigeat laudare capillos et teretes digitos exiguumque pedem:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:441)
nec dubita tereti scamnum producere lecto, et tenero soleam deme vel adde pedi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 4:2)
quam paene admonui, ne trux caper iret in alas, neve forent duris aspera crura pilis!
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 39:5)
dat tenuis tunicas Gaetulo murice tinctas, dat teretem zonam, qua modo cincta fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권209)
Quae quamquam iusta est, cura tamen adiuvat illam permulcetque comas chlamydemque, ut pendeat apte, collocat, ut limbus totumque appareat aurum, ut teres in dextra, qua somnos ducit et arcet, virga sit, ut tersis niteant talaria plantis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 60:10)
Commissaque in unum paulatim tereti tenuantur acumine crura.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 56:5)
Sive rudem primos lanam glomerabat in orbes, seu digitis subigebat opus repetitaque longo vellera mollibat nebulas aequantia tractu, sive levi teretem versabat pollice fusum, seu pingebat acu, scires a Pallade doctam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 3:13)
Cornua fulgebant auro, demissaque in armos pendebant tereti gemmata monilia collo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 14:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION