라틴어 문장 검색

Solus iure potens, qui summa potencia solus Cuncta potest, a quo procedit posse potentum, Nec solum loca cuncta replet, sed singula solus Infra se claudit, quasi meta locusque locorum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 6:15)
Mis inferior infra decurrit aquosus Humor et in morbos iam declinare recusat, Quamuis germane soleat putredinis esse Proximus et uarias morborum gignere pestes.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 2:7)
Julius ascendit, descendit Magnus et infra Silla iacet;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 2:26)
Tunica vero polymita opere picturata plumario, infra se corpus claudebat virgineum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:140)
Nunc intuendum est qualiter insolentis arrogantiae ampullositas humanas mentes erigat in tumorem, cujus infirmitatis contagione funesta vitiata [0467B] hominum multitudo, dum se supra se insolenter extollit, infra se ruinosa descendit, sibi derogans arrogando, se deprimens erigendo, se sibi auferens efferendo.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 56:1)
Quod signiferi illius in virtute sagittariorum fortiter assilientes, Teutonicos in moenibus atrociter resistentes sagittis crudeliter infigunt ac fatigant, quousque ad defensionem ultra stare non valentes, a muro et moenibus immoderato grandine sagittarum retrusi sunt, infra praesidium protectionem a jaculis nudi et angustiati quaerentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 36:5)
Sed Alemanni, qui infra praesidium erant, vitae solliciti et studiosi, penetrare volentibus lanceas opponebant;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 36:7)
Quamplurimae namque [0438C] fetae mulieres exsiccatis faucibus, arefactis visceribus, venisque omnibus corporis, solis et torridae plagae ardore inaestimabili exhaustis, media platea in omnium aspectu fetus suos enixae relinquebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 4:2)
Qui ad meridianam plagam profectus in terram Armeniae, expugnaturus Turcos, Turbaysel et Ravenel et caetera praesidia suae ditioni subjecerat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 62:7)
Ad portam vero quae respicit ad Persidem plagam, ubi juga montium deficere incipiunt, Boemundus cum robustorum manu locum occupat, ibique firmato praesidio, tutus morabatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 76:5)
Deprehensi ibidem in adulterio vir et femina, coram omni exercitu denudati, et post terga manibus revinctis, a percussoribus graviter virgis verberati, totum [0472A] circuire exercitum coguntur, ut, saevissimis illorum plagis visis, a tali et tam nefario scelere caeteri absterreantur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 114:8)
defecerant enim plerisque equi, prae diversis plagis, ut praediximus et paucissimi valentes fuere equi:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 122:2)
in qua ipsum principem magnum et sceptrigerum Soldanum super omnes reges et principes orientalis plagae, Corbahanque principem, et secundum a rege, in gloria magna repererunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 6:3)
minime has calamitates ab ulla mundi plaga posse Turcis inferri se credere fatetur;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 8:2)
Sperabam etiam eos ab urbe Nicaea me posse absterrere in virtute meorum, uxorem meam filiosque meos, milites et principes meos, qui infra urbis moenia erant, liberare;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 12:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION