라틴어 문장 검색

ob hoc unum prodigium haruspices in senatum vocati, atque ex responso eorum supplicatio populo in diem unum indicta et ad omnia pulvinaria res divinae factae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 15:1)
ab iis ludi plebeii instaurati;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 76:3)
eorum prodigiorum causa supplicatio unum diem habita, et consules rebus divinis operam dederunt placatisque diis in provincias profecti sunt, Aelius cum Helvio praetore in Galliam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 100:1)
supplicatio in quadriduum decreta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 402:3)
hae litterae prius in senatu a M. Sergio praetore, deinde ex auctoritate patrum in contione sunt recitatae et ob res prospere gestas in dies quinque supplicationes decretae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 300:1)
plebei septiens instaurati;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 308:1)
ob has res gestas consulum litteris Romam adlatis supplicatio in triduum decreta est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 463:1)
ludi plebei per biduum instaurati, et epulum fuit ludorum causa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 518:1)
quid in gratulationibus supplicationibusque nisi excellentiorem ornatum adiciunt?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 98:3)
ob has res gestas in Hispania supplicationem in triduum patres decreverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 243:1)
utriusque nomine in dies ternos supplicatio ab senatu decreta est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 490:2)
postremo decemviris adire libros iussis, ex responso eorum supplicatio per triduum fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 618:1)
cum milites qui in legionibus urbanis erant frequentes tribunos plebei adissent, uti causas cognoscerent eorum, quibus aut emerita stipendia aut morbus causae essent, quo minus militarent, eam rem litterae Ti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 631:1)
tribunos plebei non placere causas militares cognoscere, quo minus ad edictum conveniretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 633:3)
postulavit deinde, supplicationem simul triumphumque decernerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 77:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION