라틴어 문장 검색

Sive aliquis dignatus erit subponere terrae Et dare plebeio corpus inane rogo :
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 7:7)
Utque Dryantiadae Rhodopeia regna tenenti, In gemino dispar cui pede cultus erat, Ut fuit Oetaeo quondam generoque draconum Tisamenique patri Callirhoesque viro . Nec tibi contingat matrona pudicior illa, Qua potuit Tydeus erubuisse nuru :
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 16:3)
Senserat hoc olim magni matrona Tonantis distuleratque graves in idonea tempora poenas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 38:1)
illa quidem tristis neque adhuc interrita vultu, sed regina tamen, sed opaci maxima mundi, sed tamen inferni pollens matrona tyranni.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 48:13)
Evolvit vestes saevi matrona tyranni fortunaeque suae carmen miserabile legit et (mirum potuisse) silet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 45:8)
"O et de Latio, o et de gente Sabina praecipuum, matrona, decus, dignissima tanti ante fuisse viri, coniunx nunc esse Quirini, siste tuos fletus et, si tibi cura videndi coniugis est, duce me lucum pete, colle Quirini qui viret et templum Romani regis obumbrat."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 95:1)
at matrona potest alienis artibus uti, quodque trahat, quamvis non doceatur, habet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1103)
nil igitur matrona legat, quia carmine ab omni ad delinquendum doctior esse potest.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1104)
saepe supercilii nudas matrona severi et veneris stantis ad genus omne videt, corpora Vestales oculi meretricia cernunt, nec domino poenae res ea causa fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1140)
nubilis hos virgo matronaque virque puerque spectat, et ex magna parte senatus adest, nec satis incestis temerari vocibus aures;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1224)
vos quoque, si fas est, confusa pudore repulsae sumite plebeiae carmina nostra manus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 143)
mos edendi spernitur, glaucos amictus induit monilibus matrona demptis, proque gemma et serico crinem fluentem sordidus spargit cinis.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium41)
plebeias inde catervas conlatas patribus mixtim dicionibus aequis imperitasse diu belloque et pace regendis.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2149)
apparitores sed furenti suggerunt illum vetusta nobilem prosapia meritisque multis esse primum civium, iubet amoveri noxialem stipitem, plebeia clarum poena ne damnet virum.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.136)
urbs augusta suos vomit effunditque Quirites, una et patricios ambitione pari confundit plebeia phalanx umbonibus aequis discrimen procerum praecipitante fide.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Ad Valerianum Episcopum de passione Hippolyti Beatissimi Martyris.52)

SEARCH

MENU NAVIGATION