라틴어 문장 검색

Basia da nobis vetulo, puer, uda Falerno, Pocula da labris facta minora tuis.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XXVI2)
Me iucunda iuvant tractae per pocula noctes:
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, CIV3)
Dulcia Dardanio nondum miscente ministro Pocula Iuno fuit pro Ganymede Iovi.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, CIV15)
Haec sunt pocula, quae decent Tonantem, Haec sunt, quae Phrygium decent ministrum.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XV3)
Dum tibi Niliacus portat crystalla cataplus, Accipe de circo pocula Flaminio.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LXXIV1)
Quae non sollicitus teneat servetque minister, Sume Saguntino pocula facta luto.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CVIII Calices Saguntini1)
A Iove qui veniet, miscenda ad pocula largas Fundet nimbus aquas:
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CXII Nimbus vitreus1)
'honores' autem dixit vel propter ministerium poculorum, quod exhibuit diis remota Hebe, Iunonis filia, vel quod inter sidera conlocatus aquarii nomen accepit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 286)
ergo irascitur Iuno quod non ob hoc tantum raptus sit, ut pocula ministraret, sed quod ideo violatus sit, ut divinos honores consequeretur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 287)
et est figura, ut una res in duas dividatur, metri causa interposita coniunctione, ut alio loco pateris libamus et auro, id est pateris aureis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 615)
detraxit enim de medio syllabam, ut et pocula porgite dextris.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2493)
oscula libavit leviter tetigit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2561)
tum hilarus Iuppiter vultus natae libavit, id est contigit, scilicet ut nos solemus cum blandimentis quibusdam sinistram maxillam contingere liberorum ac deinde ad os nostrum dextram referre.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2564)
ergo 'libavit' merito, quia partem vultus, non totos contigerat, ut 'oscula' dixerit quasi minora et teneriora filiae ora, ut ora diminutive oscula;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2565)
nam cum dicit 'qui dapibus mensas onerent et pocula ponant', et alibi et vina reponite mensis, quid aliud ostendit, quam mensam vacuam non antepositam Aeneae, quem ubique omnia sacerdotia inducit habuisse?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7064)

SEARCH

MENU NAVIGATION