라틴어 문장 검색

54. Digna quae notetur est debilitas politicae actionis internationalis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 70:1)
Quod res politica in servitutem redigitur technologiae reique nummariae, id dissolutae mundanae de ambitu Congressiones ostendunt.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 70:2)
Illud requiritur ut politica actio sudiosius in arcendas solvendasque causas convertatur, quae novas contentiones parere possunt.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 73:4)
Sed potestas, quae cum re nummaria sociatur, magis huic conatui renititur, atque politica proposita carent saepenumero consiliorum amplitudine.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 73:5)
Conscii sumus in rei politicae opinionumque provincia quosdam Creatoris cogitationem prorsus respuere, aut eam nullius momenti putare, ita ut ad irrationalia divitias referant, quas religiones praebere possint integrae oecologiae plenoque profectui humani generis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 81:2)
Quaeque communitas ex terrae bonitate omnia depromit ad victum necessaria, sed tueri etiam debet et studere ut eius fertilitas in futuras generationes producatur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 88:10)
“Unaquaeque natura suam bonitatem et suam perfectionem possidet proprias […].
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 90:6)
Diversae creaturae, in suo esse proprio volitae, radium reverberant, unaquaeque suo modo, infinitae sapientiae et infinitae bonitatis Dei.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 90:7)
Hac de causa, homo bonitatem propriam uniuscuiusque creaturae revereri debet, ut usus rerum vitetur inordinatus”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 90:8)
Sanctus Basilius Magnus ait esse Creatorem etiam “sine invidia bonitatem”, et Dantes Aligherii de amore “qui solem ceteras et stellas movet” est locutus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 99:11)
109. Paradigma technocraticum tendit ad suum imperium etiam super oeconomiam et rem politicam exercendum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 146:1)
Diversa fieri debet visio, mens quaedam, ratio politica, inceptum educativum, vitae habitus et spiritalitas quae impedimento sint progredienti paradigmati technocratico.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 148:2)
Ideo non possumus opinari politica incepta vel legis vim sufficere ut habitus vitentur qui ambitum contingunt, quia cum cultura corrumpitur nec amplius ulla agnoscitur obiectiva veritas vel principia universaliter valida, leges tantum intellegentur tamquam arbitrariae impositiones et obstacula vitanda.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 162:8)
Oeconomica libertas tantummodo declamata, in qua tamen verae condiciones multis impediunt realem accessum, atque in qua deterior ad laborem accessus redditur, sermo fit contradictorius qui politicam contaminat.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 169:7)
Cognitio completa quandoque non consideratur, sed ea eligitur secundum propriam utilitatem, politicam, oeconomicam vel ideologicam.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 176:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION