라틴어 문장 검색

nunc dape, nunc posito mensae nituere Lyaeo:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권319)
prisca dea est aliturque cibis, quibus ante solebat, nec petit ascitas luxuriosa dapes, piscis adhuc illi populo sine fraude natabat, ostreaque in conchis tuta fuere suis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권120)
"qua Velabra solent in Circum ducere pompas, nil praeter salices cassaque canna fuit;"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권255)
"dulcis erat mercede labor, tempusque secutum, quod subito gratae frangeret artis opus ...1 adde quod aedilis, pompam qui funeris irent, artifices solos iusserat esse decem."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권426)
"rure dapes parat ille suo turbamque canoram convocat;"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권431)
"ad festas convenit illa dapes."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권432)
Iam stat , ut ipse vides , funeris ara tui . Pompa parata tibi est . votis mora tristibus absit :
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 5:10)
Ut qui Threicii quondam praesepia regis Fecerunt dapibus sanguinolenta suis :
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 18:2)
Utque pater solitae varias mutare figuras, Plenus inextincta destituare fame . Nec dapis humanae tibi sint fastidia . quaque Parte potes , Tydeus temporis huius eris . Atque aliquid facias , a vespere Solis ad ortus Cur externati rursus agantur equi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 20:2)
tu ducibus Latiis aderis, cum laeta triumphum vox canet et visent longas Capitolia pompas:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 55:3)
Quanto splendidior quam cetera sidera fulget Lucifer, et quanto quam Lucifer aurea Phoebe, tanto virginibus praestantior omnibus Herse ibat, eratque decus pompae comitumque suarum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 60:5)
Tu quoque, Lampetide, non hos adhibendus ad usus, sed qui, pacis opus, citharam cum voce moveres, iussus eras celebrare dapes festumque canendo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 10:8)
et modo, si posset reserato pectore diras egerere inde dapes inmersaque viscera gestit, flet modo seque vocat bustum miserabile nati, nunc sequitur nudo genitas Pandione ferro.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 49:9)
Protinus adpositas nudae vestigia nymphae instruxere epulis mensas dapibusque remotis in gemma posuere merum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 58:5)
attoniti novitate pavent manibusque supinis concipiunt Baucisque preces timidusque Philemon et veniam dapibus nullisque paratibus orant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 68:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION