라틴어 문장 검색

His enim abiectis interdum gloriosis tumemus sordibus et vendibilem paupertatem populari aurae offerimus.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 2:10)
Ibi nascitur carbunculus et zmaragdus et margarita candentia et uniones, quibus nobilium feminarum ardet ambitio, montesque aurei, quos adire propter dracones et gryphas et inmensorum corporum monstra hominibus inpossibile est, ut ostendatur nobis, quales custodes habeat avaritia.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 3:6)
quod si praecipitem rapit ambitio atque libido, si frangis virgas sociorum in sanguine, si te delectant hebetes lasso lictore secures, incipit ipsorum contra te stare parentum nobilitas claramque facem praeferre pudendis.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII54)
Sed hic, sive Mancinianae deditionis, quia sponsor foederis fuerat, contagium timens et inde popularis, sive aequo et bono ductus, quia depulsam agris suis plebem miseratus est,
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, SEDITIO TIBERI GRACCHI 2:1)
Inde Cotisonis regis imperio, quotiens concretus gelu Danuvius iunxerat ripas, decurrere solebant et vicina populari.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM DACICUM 1:2)
proinde sine in cassum defessi sanguine sudent, angustum per iter luctantes ambitionis;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 38:11)
Alius libidini servit, alius avaritiae, alius ambitioni, omnes spei, omnes timori.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 8:5)
et non solum nullum nefastum sed nec comitialem quemquam de adiectis diebus instituit, ne ambitionem magistratuum augeret adiectio.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIV. 12:2)
Ideo autem minor pontifex numerum dierum qui ad Nonas superessent calando prodebat, quod post novam lunam oportebat Nonarum die populares qui in agris essent confluere in urbem accepturos causas feriarum a rege sacrorum sciturosque, quid esset eo mense faciendum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 12:1)
Quem nulla ambitio, nulla umquam largitio, Nullus timor, vis nulla, nulla auctoritas, Movere potuit in iuventa de statu, Ecce in senecta ut facile labefecit loco Viri excellentis mente clemente edita Summissa placide blandiloquens oratio?
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VII. 3:2)
An ego censeam producendam philosophiam quo rhetorica venire ars et professio popularis erubuit?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 4:1)
totus popularibus auris Impelli, plausuque sui gaudere theatri:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 2:64)
Vidi ego laetantes, popularia nomina, Drusos;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 7:34)
Non iam Pompeii nomen populare per orbem, Nec studium belli:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 7:36)
caecus et amens Ambitione furor, civilia bella gerenti Divitias aperire suas, incendere mentem Hospitis armati.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 2:27)

SEARCH

MENU NAVIGATION