라틴어 문장 검색

et legati, qui dudum ante quattuor fere annos ad regem Persarum missi sunt, per ipsas Grecarum navium stationes transvecti ad Tarvisiani portus receptaculum nullo adversariorum sentiente regressi sunt.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 806 175:2)
Ibi iterum in quodam portu eiusdem insulae cum classe, cui Burchardus praeerat, proelio decertaverunt victique ac fugati sunt, amissis tredecim navibus et plurimis suorum interfectis.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 807 180:3)
Godofridus vero, priusquam reverteretur, distructo emporio, quod in oceani litore constitutum lingua Danorum Reric dicebatur et magnam regno illius commoditatem vectigalium persolutione praestabat, translatisque inde negotiatoribus, soluta classe ad portum, qui Sliesthorp dicitur, cum universo exercitu venit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 808 185:3)
utramuis clementer nauigantem dies alter in portu sistit.
(아풀레이우스, 플로리다 15:2)
oppidum habet, nequaquam pro gloria, sed quod fuisse amplum semiruta moenium multifariam indicant.
(아풀레이우스, 플로리다 15:6)
"qui dies copulas nuptiarum affirmet, qui fundamenta moenium perpetuet, qui negotiatori commodus, qui viatori celebris, qui I navigiis opportunus;"
(아풀레이우스, 변신, 2권 12:6)
inibi portus etiam tutissimum navium receptaculum magno frequentatur populo.
(아풀레이우스, 변신, 10권 35:3)
"ista luce feminea collustrans cuncta moenia et udis ignibus nutriens laeta semina et solis ambagibus dispensans incerta lumina - quoquo nomine, quoquo ritu, quaqua facie te fas est invocare:"
(아풀레이우스, 변신, 11권 2:5)
"Multis et variis exanclatis laboribus magnisque Fortunae tempestatibus et maximis actus procellis ad portum quietis et aram misericordiae tandem."
(아풀레이우스, 변신, 11권 15:1)
tutusque prosperitate ventorum ferentium Augusti portum celerrime ac dehinc carpento pervolavi, vesperanus quam dies insequebatur Iduum Decemblium sacrosanctam istam civitatem accedo.
(아풀레이우스, 변신, 11권 26:3)
et ad portum destinatum
(ARCHIPOETA, II53)
adhuc starent moenia
(ARCHIPOETA, VII43)
in qua tot sunt moenia, tot potentes villae,
(ARCHIPOETA, IX95)
Quibus advenientibus, pagani confestim fugam arripiunt, et intra urbis moenia se defendere procurant.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 27 30:4)
Quorum fugam et pavorem Christiani cernentes, etiam intra urbis moenia eos persequi et murum frangere instituunt;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 27 30:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION