라틴어 문장 검색

Sin autem sedem habet arboris cavae, et aut extat ramus, quem obtinent, aut sunt in ipsius arboris trunco,tunc, si mediocritas patitur, acutissima serra, quo celerius id fiat, praeciditur primum superior pars, quae ab apibus vacat;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 8장 11:1)
utebatur autem equo insigni, pedibus prope humanis et in modum digitorum ungulis fissis, quem natum apud se, cum haruspices imperium orbis terrae significare domino pronuntiassent, magna cura aluit nec patientem sessoris alterius primus ascendit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 61장 1:1)
proclamante quodam praecidendas falsario manus, carnificem statim acciri cum machaera mensaque lanionia flagitauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 15장 2:3)
Quos omnis instinctu purpuratorum barbara feritate saevientium praecisis adustisque manibus circumduci, ut copias suas noscerent, satisque omnibus spectatis nuntiare, quae vidissent, regi suo iussit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 8장 16:1)
Findi crederes undas et retro gurgites cedere.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 4장 15:1)
sors tibi, nequa parte trahat tacitum puppis mare fissaque fluctu
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 506:1)
Quorum de situ et multitudine simul ac nuncius acceptus, Washingtonius dixisse fertur, " nunc alas praecidendi, dum tam late dividuntur, occasio opportuna nobis oblata.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT NONUM.23)
Antenor censet belli praecidere causam;
(호라티우스의 첫번째 편지, 025)
diuiduo findetur munere quadra.
(호라티우스의 첫번째 편지, 1735)
Haec idcirco, mi domina Eustochium - dominam quippe debeo vocare sponsam domini mei - ut ex ipso principio lectionis agnosceres non me nunc laudes virginitatis esse dicturum, quam probasti optime, eam cum secuta es, nec enumeraturum molestias nuptiarum, quomodo uterus intumescat, infans vagiat, cruciet paelex, domus cura sollicitet, et omnia, quae putantur bona, mors extrema praecidat - habent enim et maritatae ordinem suum, honorabiles nuptias et cubile immaculatum - sed ut intellegeres tibi exeunti de Sodoma timendum esse Loth uxoris exemplum.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 2:1)
"Non est praecisus umbilicus tuus."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 10:21)
nam neque conlidi sine inani posse videtur quicquam nec frangi nec findi in bina secando nec capere umorem neque item manabile frigus nec penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 14:24)
Et quoniam toto sentimus corpore inesse vitalem sensum et totum esse animale videmus, si subito medium celeri praeciderit ictu vis aliqua, ut sorsum partem secernat utramque, dispertita procul dubio quoque vis animai et discissa simul cum corpore dissicietur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 16:6)
tum fissa ferarum ungula quo tulerit gressum promissa canum vis ducit, et humanum longe praesentit odorem Romulidarum arcis servator, candidus anser.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 24:5)
Salsitas enim findere et velut aperire solet meatus, et ideo magis elicere debuit abluenda.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 23:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION