라틴어 문장 검색

Unum versum eius, qui ad philosophiam pertinet et ad hanc partem, quae modo fuit in manibus, referam, quo negat fortuita in nostro habenda:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 8 9:1)
Existimas nunc me detrahere tibi multas voluptates, qui fortuita summoveo, qui spes, dulcissime oblectamenta, devitandas existimo?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 23 3:3)
ex bona conscientia, ex honestis consiliis, ex rectis actionibus, ex contemptu fortuitorum, ex placido vitae et continuo tenore unam prementis viam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 23 7:3)
Virga murmur omne conpescitur, et ne fortuita quidem verberibus excepta sunt, tussis, sternumenta, singultus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 47 3:1)
Ecce res magna, habere inbecillitatem hominis, securitatem dei Incredibilis philosophiae vis est ad omnem fortuitam vim retundendam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 53 12:1)
iam istam frontem ad risum quaelibet fortuita res transferet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 63 3:4)
Fortes simus adversus fortuita.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 24:4)
animus intuens vera, peritus fugiendorum ac petendorum, non ex opinione, sed ex natura pretia rebus inponens, toti se inserens mundo et in omnes eius actus contemplationem suam mittens, cogitationibus actionibusque intentus, ex aequo magnus ac vehemens, asperis blandisque pariter invictus, neutri se fortunae summittens, supra omnia quae contingunt acciduntque eminens, pulcherrimus, ordinatissimus cum decore tum viribus, sanus ac siccus, inperturbatus, intrepidus, quem nulla vis frangat, quem nec adtollant fortuita nec deprimant;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 6:3)
Illa enim, quae fortuita sunt, plurimum discriminis recipiunt;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 41:2)
Hunc animum, quem saepe induunt generosae indolis iuvenes, quos alicuius honestae rei pulchritudo percussit, ut omnia fortuita contemnant, profecto sapientia nobis infundet et tradet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 19:1)
Sed haec quoque fortuita tunc delectant, cum illa ratio temperavit ac miscuit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 72 7:8)
Quisquis se multum fortuitis dedit, ingentem sibi materiam perturbationis et inexplicabilem fecit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 6:1)
Quemadmodum perniciosior est hostis fugientibus, sic omne fortuitum incommodum magis instat cedenti et averso.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 17:4)
Haec eo magis apparet, quo illi magis aliqua fortuita vis obstitit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 33:4)
Fortuita bonum non faciunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 12:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION