라틴어 문장 검색

Namque Gaetuli ex equitatu regio nobiliores equitumque praefecti quorum patres cum Mario ante meruerant eiusque beneficio agris finibusque donati post Sullae victoriam sub Hiempsalis regis erant dati potestatem, occasione capta nocte iam luminibus accensis cum equis calonibusque suis circiter mille perfugiunt in Caesaris castra quae erant in campo proxime locum Uzittae locata.
(카이사르, 아프리카 전기 56:4)
in quo numero fuit Tullius Rufus quaestorius qui pilo traiectus consulto a milite interiit;
(카이사르, 아프리카 전기 85:10)
Sittius interim pulso exercitu Saburrae praefecti Iubae ipsoque interfecto cum iter cum paucis per Mauretaniam ad Caesarem faceret, forte incidit in Faustum Afraniumque qui eam manum habebant qua Uticam diripuerant, iterque in Hispaniam intendebant et erant numero circiter mille.
(카이사르, 아프리카 전기 95:2)
Quibus rebus adductus quos legatos ante exercitui praefecerat Q.
(카이사르, 히스파니아 전기 2:6)
Quibus praefecit hominem eius provinciae notum et non parum scientem, L.
(카이사르, 히스파니아 전기 3:8)
Caesar ob virtutem turmae Cassianae donavit milia XIII et praefecto torques aureos V et levi armaturae milia XII.
(카이사르, 히스파니아 전기 26:1)
Praeficit huic Tiberium Neronem.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 25:4)
Caesar cum videret milites acrius proeliari non posse nec tamen multum profici propter locorum difficultatem, cumque animum adverteret excelsissimum locum castrorum relictum esse ab Alexandrinis, quod et per se munitus esset et studio partim pugnandi partim spectandi decucurrissent in eum locum in quo pugnabatur, cohortis illo circumire castra et summum locum aggredi iussit eisque Carfulenum praefecit, et animi magnitudine et rei militaris scientia virum praestantem.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 31:1)
Paucis diebus in ea provincia consumptis Sextum Caesarem, amicum et necessarium suum, legionibus Syriaeque praeficit;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 66:1)
his castris Curionem praefecit.
(카이사르, 내란기, 1권 18:13)
tribunos militum et praefectos circummittit atque hortatur, non solum ab eruptionibus caveant, sed etiam singulorum hominum occultos exitus adservent.
(카이사르, 내란기, 1권 21:3)
Magius Cremona, praefectus fabrum Cn.
(카이사르, 내란기, 1권 24:9)
Haec dum inter eos aguntur, Domitius navibus Massiliam pervenit atque ab eis receptus urbi praeficitur;
(카이사르, 내란기, 1권 36:1)
Brutum praeficit, C.
(카이사르, 내란기, 1권 36:10)
Fufium Calenum legatum praeficit.
(카이사르, 내란기, 1권 87:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION