라틴어 문장 검색

Consilio, itaque, praefectorum convocato, mala, quae ex proposito tam temerario oritura credebat, demonstravit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM QUARTUM.34)
Consilia plurima Bostoniae, Eboraci Novi, Philadelphiae, aliisque in urbibus convocabantur, quibus in consiliis, foedus istud, populo libero et forti penitus indignum esse, decretum.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODEVICESIMUM.40)
Tandem ad praesidentibus genua pro-voluti, qui adstiterant, precabantur, ut veniam tribueret adulescentiae, ut errori locum patientiae commodaret exacturus deinde cruciatum, si gentilium litterarum libros aliquando legissem.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 24:18)
Itaque quamvis tum Philippus regno praesideret, Romani tamen dimicare sibi cum rege Alexandro videbantur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM MACEDONICUM PRIMUM 2:1)
Eundem enim esse Apollinem atque Mercurium vel hinc apparet quod apud multas gentes stella Mercurii ad Apollinis nomen refertur, et quod Apollo Musis praesidet, Mercurius sermonem, quod est Musarum munus, inpertit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 7:2)
quis Iuppiter Anxuris arvis Praesidet, et cetera.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XV. 18:4)
qui cum filiis suis rectum dando consilium non optinuisset adsensum atque ideo esset in simultate cum liberis, ubi hoc aemulis causam fuisse gaudii comperit ex illa discordia sperantibus in domo regnantis nasci posse novitatem, universitate civium convocata ait succensuisse quidem se filiis non adquiescentibus patriae voluntati, sed hoc sibi postea visum paternae aptius esse pietati, ut in sententiam liberorum ipse concederet:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 12:2)
Convocat armatos extemplo ad signa maniplos:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 4:1)
Nec non Iliacae numen quod praesidet Albae, Haud meritum Latio sollemnia sacra subacto, Vidit flammifera confectas nocte Latinas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 4:13)
ergo concilium convocat.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권23)
quod bene servat ubique Vergilius, ut hoc loco, item in sexto cum diversis officiis Troianos diceret occupatos, ait at pius Aeneas arces quibus altus Apollo praesidet:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1802)
verum cum Iuppiter Iunonem sibi nuptiis iungeret, praecepit Mercurio, ut omnes deos et homines atque omnia animalia ad nuptias convocaret.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 50516)
haec inventa more militiae regi adlata est et lecta principibus convocatis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 8111)
conquestio, cur relicta sit nec ad par exitium convocata.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 6773)
quod tangit in duodecimo dicens diva deam stagnis quae fluminibusque sonoris praesidet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 459)

SEARCH

MENU NAVIGATION