라틴어 문장 검색

Henricus, autem, Clintonius, eques Britannus, qui, tempore eo, copiis omnibus Britanni regis, his in regionibus, praefuit, auxilii ad Cornwallis nihil mittere poterat;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM TERTIUM.38)
Gulielmus Moultrie, qui, eo tempore, reipublicae, ad quam appulerat Genetius, praefuit, eum perhumaniter tractavit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODEVICESIMUM.92)
Deum, denique, rebus humanis semper praeesse, rectissime judicavit;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.115)
Quum bellum apertum cum Britannis gerere necessitate dira cogerentur Americani, summo consensu omnium, quorum interfuit, qui exercitui Americano praeesset, electus fuit Washingtonus.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.17)
Exercitibus Britannis, qui ad oras terrae Columbi appulerunt, clarissimi praefuerunt praefecti ducesque.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.115)
Hominum omnium, quos terra Columbi unquam aspexit, aut fortasse unquam aspiciet, proculdubio aptissimus fuit, qui exercitibus Americanis praeesset, eosque ad victoriam duceret, et libertatem Americanam stabiliret.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.205)
"Divisi sunt per decurias atque centurias, ita ut novem hominibus decimus praesit et rursus decem praepositos sub se centesimus habeat."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:78)
Ille enim nolentibus praeest, hic volentibus;
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 14:33)
Moyses, ut praeesset populo Iudaeorum, quadraginta annis eruditur in heremo, pastor ovium hominum factus est pastor;
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 8:3)
Nec me fugit Gellium scribere senatum decresse ut aedes Saturni fieret, eique rei L. Furium tribunum militum praefuisse.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VIII. 1:4)
Sed apud nos Ianum omnibus praeesse ianuis nomen ostendit, quod est simile Θυραίῳ.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IX. 7:1)
Hanc deam vitalibus humanis praeesse credunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 32:1)
et quia cordis beneficio, cuius dissimulatione brutus habebatur, idoneus emendationi publici status extitit, hanc deam quae vitalibus praeest templo sacravit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 32:3)
º qui diebus praeerant, ne quid nundinis collecta universitas ob desiderium regis novaret, cavisse ut Nonae a nundinis segregarentur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 18:4)
Unde dies ille, quo abundare annum diximus, eorum est permissus arbitrio qui fastis praeerant, uti, cum vellent, intercalaretur, dummodo eum in medio Terminaliorum vel mensis intercalaris ita locarent, ut a suspecto die celebritatem averteret nundinarum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 19:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION