라틴어 문장 검색

Si tibi vitae nostrae vera imago succurret, videre1 videberis tibi captae cum maxime civitatis faciem, in qua omisso pudoris rectique respectu vires in concilio sunt velut signo ad permiscenda omnia dato.
(세네카, 행복론, Liber VII 133:1)
Tanta visa est res otium, ut illam, quia usu non poterat, cogitatione praesumeret.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 21:1)
Paupertatem, luctum, ambitionem alius aliter sentit, prout illum consuetudo infecit, et imbecillum impatientemque reddit praesumpta opinio de non timendis terribilis.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 40:5)
expulso melioris aequiorisque respectu quocumque visum est libido se impingit, nec furtiva iam scelera sunt.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 43:6)
Faciet nos moderatiores respectus nostri, si consuluerimus nos :
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 156:3)
Praesume animo multa tibi esse patienda.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 214:4)
Mouet me respectus omnium uirginum, si in ciuitate nulla inueniri potuit neque meretrice castior neque homicida purior.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum. liber primus., Sacerdos Peostituta.20)
Respectus ensis faciet.
(세네카, 옥타비아 7:32)
"vix liquerat Alpes Aetius, tenue et rarum sine milite ducens robur in auxiliis, Geticum male credulus agmen incassum propriis praesumens adfore castris."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 139)
gratias ago magnas illi, maximas tibi, quod statuistis de amicitia mea vel praesumere tuta vel inlaesa credere, ego vero notitiam viri familiaritatemque non solum volens sed et avidus amplector, quippe qui noverim nostram quoque gratiam hoc obsequio meo fore copulatiorem.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Campaniano suo salutem 1:2)
igitur ignosce ad tam sanctae conscientiae praerogativam raptim perniciterque properantibus, quandoquidem sententiam tuam nec victus ut stolidus accusat nec victor ut argutus inridet, veritatisque respectu dependunt tibi addicti reverentiam, gratiam liberati, proinde impense obsecro ut inter Alethium et Paulum quae veniunt in disceptationem, mox ut utrimque fuerint opposita, discingas.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Explicio suo salutem 2:1)
nam dici nequit quantum per horas fert in hac vita miseriarum vita felicium istorum, si tamen sic sunt pronuntiandi qui sibi hoc nomen ut Sulla praesumunt, nimirum qui supergressi ius fasque commune summam beatitudinem existimant summam potestatem, hoc ipso satis miseriores, quod parum intellegunt inquietissimo se subiacere famula-tui.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Serrano suo salutem 2:1)
sed quid ego istaec iusto plusculum garrio, qui laborum tuorum non ex asse historiam texere sed pro parte memoriam facere praesumpsi, quo magis crederes votis tuorum, quorum exspectationi aegrescenti nulla salubrius ociusque quam tui adventus remedia medicabuntur?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Ecdicio suo Salutem. 9:1)
neque ad hanc nundinationem stimulo cupiditatis sed respectu avitae recordationis adducitur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Hypatio suo salutem 2:2)
ecquid numquamne 1 respectu movebere familiaritatis antiquae, ut tandem a continuandi 2 silentii proposito pedem referas?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Felici suo salutem 1:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION