라틴어 문장 검색

In qua nihil mali esse, quisquis modo nondum pervenit in insaniam omnia subvertentis avaritiae atque luxuriae, intellegit.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 63:2)
Sed desiderat aureis fulgentem vasis supellectilem et antiquis nominibus artificum argentum nobile, aes paucorum insania pretiosum et servorum turbam, quae quamvis magnam domum angustet, iumentorum corpora differta et coacta pinguescere et nationum omnium lapides :
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 77:1)
Non est itaque ista fatorum iniquitas, sed mentis humanae pravitas insatiabilis rerum omnium, quae indignatur inde excidere, quo admissa est precario.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 64:5)
Hunc potius modum servet, qui nec impietatem imitetur nec insaniam et nos in eo teneat habitu, qui et piae mentis est nec motae.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 113:3)
tanta illi palloris insaniam testantis foeditas erat, tanta oculorum sub fronte anili latentium torvitas, tanta capitis destituti et emendicaticiis capillis aspersi deformitas ;
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 93:2)
Quidam itaque e sapientibus viris iram dixerunt brevem insaniam;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 3:1)
isto modo dic et phrenesin atque insaniam viribus neces- sariam, quia saepe validiores furor reddit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 80:4)
bene de te merebimur, auferemus tibi istam qua vexas, vexaris insaniam et per tua alienaque volutato supplicia id quod unum tibi bonum superest repraesentabimus, mortem.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 94:3)
Parum agilis est puer aut tepidior aqua poturo aut turbatus torus aut mensa neglegentius posita - ad ista concitari insania est.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 132:2)
Nulla celerior ad insaniam via est.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 202:3)
Inde, inquam, vobis ira et insania est, quod exigua magno aestimatis.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 198:2)
sed nihilo minus illi ipsi stulti et inaequales et sub ictu paenitentiae positi magnas percipient voluptates, ut fatendum sit tam longe tum illos ab omni molestia abesse quam a bona mente et, quod plerisque contingit, hilarem insaniam insanire ac per risum furere.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 58:3)
GALLVS VIBIVS fuit tam magnae olom eloquentiae quam postea insaniae;
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum: liber secundus, adoptandus post tres abdicatos.46)
cui hoc accidisse uni scio, ut ad insaniam non casu caderet sed iudicio perueniret;
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum: liber secundus, adoptandus post tres abdicatos.47)
quaeritis insaniae argumentum?
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, Crux servi venenum domino negantis.15)

SEARCH

MENU NAVIGATION