라틴어 문장 검색

ille enim spirare ait et moveri, hic vero armis Aeneae caelestem sonitum dedit, unde veniebant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 5295)
omina tanta scilicet caelestia.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 213)
nil iam caelestibus vllis debentem vivi enim superorum sunt, mortui ad inferos pertinent, unde in duodecimo vos o mihi manes este boni, quoniam superis aversa voluntas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 511)
caelestia corpora Martis et Veneris, quae numina vulneravit in bello.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 2761)
nam legimus sidereo flagrans clipeo et caelestibus armis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 3126)
nam dictum est hinc pater Aeneas, sidereo flagrans clipeo et caelestibus armis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 7366)
lyram, quae nobis caelestis harmoniae imaginem monstrat;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVINTA., commline 6610)
deprehendit praeterea ratio- nem fulminum eliciendorum et hominibus indicavit, unde caelestem ignem dicitur esse furatus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 4211)
hominum queritur curare triumphos cum caelestes possis mereri.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 5041)
protinus aerii mellis caelestia dona exeqvar rheto- rice dicturus de minoribus rebus magna promittit, ut et levem materiam sublevet et attentum faciat auditorem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 11)
unde est et 'caelestia dona', id est munus deorum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 17)
"Quid quod toto orbi et ipsi mundo cum sideribus suis minantur incendium, ruinam moliuntur, quasi aut naturae divinis legibus constitutus aeternus ordo turbetur, aut, rupto elementorum omnium foedere et caelesti conpage divisa, moles ista, qua continetur et cingitur, subruatur?"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 11장 1:1)
"Eius viri, quotiens de caelestibus rogabatur, nota responsio est:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 13장 1:2)
"Et quoniam meus frater erupit, aegre se ferre, stomachari, indignari, dolere, inliteratos, pauperes, inperitos de rebus caelestibus disputare, sciat omnes homines, sine dilectu aetatis, sexus, dignitatis, rationis et sensus capaces et habiles procreatos nec fortuna nanctos, sed natura insitos esse sapientiam:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 16장 1:12)
"Quod ipsum explorare et eruere sine univcrsitatis inquisitione non possumus, cum ita cohaerentia, conexa, concatenata sint, ut nisi divinitatis rationem diligenter excusseris, nescias humanitatis, nec possis pulchre gerere rem civilem, nisi cognoveris hanc communem omnium mundi civitatem, praecipue cum a feris beluis hoc differamus, quod illa prona in terramque vergentia nihil nata sint prospicere nisi pabulum, nos, quibus vultus erectus, quibus suspectus in caelum datus est, sermo et ratio, per quae deum adgnoscimus, sentimus, imitamur, ignorare nec fas nec licet ingerentem sese oculis et sensibus nostris caelestem claritatem:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 17장 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION