라틴어 문장 검색

Hic primus regum Anglorum in toto regno suo idola relinqui ac destrui, simul et ieiunium XL dierum obseruari principali auctoritate praecepit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. VIII.5)
Si utrique uestrum, inquit, in hoc sine ulla controuersia consentiunt, quod haec principaliter Petro dicta, et ei claues regni caelorum sint datae a Domino?
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXV. 6:15)
intentos deinde hostes in vallum, egressus dextra principali cum triariis, repente invadit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 210:2)
manipulos legionum principali via inducit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 465:2)
duae legiones duabus principalibus portis signa efferre iussae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 533:1)
ad dexteram principalem hastatos legionis primae instruxit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 315:1)
tertia legio adversus sinistram principalem portam instructa est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 316:1)
Ac si aperte Augustinus his verbis determinet per hoc Spiritum sanctum principaliter ex Patre, et non principaliter ex Filio, quia sic ex Patre procedit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 54:64)
At vero si eodem modo tam in Filio quam in Spiritu sancto accipitur proprie, cum hic scilicet proprie nasci ex Patre, et ille procedere dicitur proprie ex Patre, et tale sit dicere proprie ac si diceretur principaliter, quomodo Filium ex Patre principaliter nasci dicemus, cum ex eo solo natus sit?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 55:9)
Cleanthes ait spiritum esse a principali usque in pedes permissum, Chrysippus ipsum principale.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 113 23:3)
Sit enim APQ Parabola, S umbilicus ejus, A vertex principalis, P punctum contactus, PO ordinatim applicata ad diametrum principalem, PM tangens diametro principali occurrens in M, & SN linea perpendicularis ab umbilico in tangentem.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. III. De motu Corporum in Conicis Sectionibus excentricis. 16:1)
nam cum provinciam dicimus, nam Troia provincia, Ilium ipsa civitas, et principale est nomen, brevis est 'Tro'. quando autem non est principale et derivatio est, longa est 'Tro.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1194)
His literis a rege acceptis, comes principales illius comitatus iusticiarios et liberos tenentes convocavit, et eos allocutus verbis aeque imperiosis ac rex scripserat (quibus nihil opus fuit, nisi quod negotium asperum infeliciter in virum etiam asperum inciderat) non solum animos eorum irritavit, sed suspicionem iniecet ex acerbitate verborum eius, quae tanquam regis ipsius verba retulerat, ipsum comitem aut auctorem fuisse aut suasorem principalem eius consilii.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 1:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION