라틴어 문장 검색

Odo vero rex respondit, ut sineret illum prius esse potestativum de suo, quod Deus illi concessit, et veniret ad se, fidens benignum erga illum se inventurum fore.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCII 46:4)
At iam Pertz perspexit hos multo posterius a monacho Egmondano suppletos esse.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, PRAEFATIO 3:3)
G. H. Pertz in editione principe codicem, apographum sane, sed unicum, fere ad litteram secutus, nonnisi perpauca emendavit neque nos multo plura correximus, cum nonnulla, quorum veram lectionem nonnisi annotare licuit, iam ab ipso annalista depravata videantur.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, PRAEFATIO 8:1)
Rorik Nordmannus, frater iam dicti Herioldi iunioris, qui prius a Lothario dehonestatus fugit, Dorestatum repetit, multa mala Christianis fraudulenter intulit.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 68:7)
restituens ei legitimam uxorem prius ab eo nefanda occasione repudiatam, indeque Romam rediens.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 84:8)
Sentit enim fraudem et fraudi fraude resistit, Mente prius texens recia fraudis ait:
(ANONYMUS NEVELETI, De leone et equo 45:6)
Certus equidem eram proque uero obtinebam, Maxime Cl(audi) quique in consilio estis, Sicinium Aemilianum, senem notissimae temeritatis, accusationem mei prius apud te coeptam quam apud se cogitatam penuria criminum solis conuiciis impleturum;
(아풀레이우스, 변명 1:1)
igitur Pontianum fratris sui filium, quem paulo prius occisum a me clamitarat, postquam ad subscribendum compellitur, ilico oblitus est;
(아풀레이우스, 변명 2:1)
sustineo enim non modo meam, uerum etiam philosophiae defensionem, cuia magnitudo uel minimam reprehensionem pro maximo crimine aspernatur, propter quod paulo prius patroni Aemiliani multa in me proprie conficta et alia communiter in philosophos sueta ab imperitis mercennaria loquacitate effutierunt.
(아풀레이우스, 변명 3:5)
enimuero bonus et innoxius quisque rudis et imperitas auris ad male audiendum habens et laudis assuetudine contumeliae insolens multo tanta ex animo laborat ea sibi immerito dici, quae ipse possit aliis uere obiectare.
(아풀레이우스, 변명 3:8)
Audisti ergo paulo prius in principio accusationis ita dici:
(아풀레이우스, 변명 4:1)
nisi forte in eo reprehendendus sum, quod Calpurniano puluisculum ex Arabicis frugibus miserim, quem multo aequius erat spurcissimo ritu Hiberorum, ut ait Catullus, sua sibi urina
(아풀레이우스, 변명 6:6)
hominis uero nihil prius tacentis, nihil saepius loquentis contemplere.
(아풀레이우스, 변명 7:10)
neque enim quicquam aliud in corporum forma diligendum quam quod ammoneant diuinos animos eius pulchritudinis, quam prius ueram et sinceram inter deos uidere.
(아풀레이우스, 변명 11:6)
At ego non mirer, si boni consulis me de isto distortissimo uultu tuo dicere, de moribus tuis multo truculentioribus reticere.
(아풀레이우스, 변명 15:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION