라틴어 문장 검색

et alioqui supererant minores rei data opera hunc in locum reservati, excepta tamen Classici uxore, quae sicut implicita suspicionibus ita non satis convinci probationibus visa est;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 18:2)
quartum diem probationes occuparunt.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 9 15:2)
Caesar excussis probationibus centurionem exauctoravit atque etiam relegavit.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 31 5:1)
Postea mater adiit principem, affirmavit se novas probationes invenisse.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 6 10:1)
si vero multa inseras multa commutes, si quosdam novos quosdam eosdem sed post tempus assumas, cur minus probabilis sit causa recitandi quae dixeris quam edendi?
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 17 5:3)
Quod diutius faciendi nulla mihi probabilis ratio occurrit, praesertim cum epistulae Lycormae, quas detinere, ut ante praedixi, nolui, aliquot diebus hinc legatum antecessurae viderentur.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 67 2:2)
Saeculis post, aliis exstantibus probationibus persecutionibusque, cum Romanum Imperium suum absolutum dominatum intulisset, solacium spemque reppererunt fideles, suam fiduciam in Deo omnipotenti augentes, atque canebant:
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 95:2)
Nemo requirit ut ad aetatem cavernarum revertamus, tamen omnino necessarium est iter morari ut realitatem alio modo conspiciamus, certos et probabiles progressus colligamus simulque bona magnosque fines qui ob effrenationem gloriae insane cupidam ad nihilum redacti sunt recuperemus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 151:3)
aeque ac obstringens Conventio de internationali mercatu generum animalium ac silvestrium plantarum interiturarum, quae probationis effectae rei missiones complectitur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 219:2)
Hac ratione probandi onus invertitur, propterea quod his in casibus obiectiva decretoriaque probatio reperiatur oportet, statutum opus ambitui aut incolis gravia damna haud illaturum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 239:5)
Magna Abraham fidei probatio, filii Isaac sacrificium, demonstrat quantopere primigenius hic amor vitam etiam ultra mortem praestare valeat.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 18:12)
"audit, crede, preces martyr prosperrimus omnes, ratasque reddit quas videt probabiles."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Cassiani Forocorneliensis.36)
verum hoc probabile est, illud alterum subdurum tibi homini Platonico suadere, sed tamen tempori consulam.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 12장 1:3)
praecipue vero illa infigat animis, quae in oeconomia virtus, quae in decore rerum, quid personae cuique convenerit, quid in sensibus laudandum, quid in verbis, ubi copia probabilis, ubi modus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 319:1)
denique probationum quae sunt potentissimae γραμμικαι` ἀποδείξεισ vulgo dicuntur:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 369:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION