라틴어 문장 검색

Probati enim viri genus virtutis prosapia est;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 4장 4:13)
homines quae foris sunt probant:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 11장 3:8)
nam contra cum hastis clipei feriuntur, irae documentum est et doloris) immane quo quantoque gaudio praeter paucos Augusti probavere iudicium, Caesaremque admiratione digna suscipiebant, imperatorii muricis fulgore flagrantem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 8장 15:2)
Seditque tandem multa et varia cogitanti, id temptare quod utile probavit eventus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 2장 2:1)
cum ratione poscuntur, non tam fieri cupio, quam a te utilia probari et recta, avide tua praecepta deinde quoque suscepturus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 8장 12:2)
Plus enim audire quam loqui militem decet actibus coalitum magnis et gloriosis, nec alia spectatae aequitatis sentire rectorem, quam ea, quae laudari digne potuerunt et probari.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 5장 2:2)
Hoc sermone imperatoris vice alicuius oraculi comprobato, mota est incitatius contio, et rerum cupida novandarum, unanimanti consensu, voces horrendas immani scutorum fragore miscebat, magnum elatumque ducem, et (ut experta est) fortunatum domitorem gentium appellans et regum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 5장 9:1)
Omniumque consensu hac probata sententia, pergebant (ut praeceptum est), expediti.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 13장 8:1)
Quam rationem bissexti probatam, etiam victura cum saeculis Roma, adiumento numinis divini fundavit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 1장 14:1)
Accipite igitur, quaeso, placidis mentibus, viri fortissimi, desiderium nostrum, id reputantes, quod haec quae fieri caritatis sanciunt iura, non tantum transire voluimus per conscientiam vestram, verum etiam probata firmari, ut congrua vobis et profutura.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 6장 7:1)
Seditque consilia alia post alia imperatori probanti, Burgundios in eorum excitari perniciem, bellicosos et pubis immensae viribus affluentes, ideoque metuendos finitimis universis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 5장 9:2)
Constantianus strator paucos militares equos ex his ausus mutare, ad quos probandos missus est in Sardiniam, eodem iubente lapidum ictibus oppetit crebris.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 3장 5:1)
Consentaneum est venire post haec ad eius actus, sequendos recte sentientibus et probandos:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 9장 1:1)
Laudato probatoque formidati ducis proposito, tribunus Aequitius, cui erat cura palatii credita, Valentis propinquus, assentientibus cunctis ire pignoris loco mature disponitur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 12장 15:1)
Sic cum his pace firmata, in Sarmatas versus est, qui dubiae fidei probabantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani Pars Prior: origo Constantini Imperatoris, 6장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION