라틴어 문장 검색

Nec solum Fronesis confert sua dona, sed ultra Procedit, iubet ancillas exponere quicquid Possunt et quodam certamine fundere dona:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 12:6)
Procedunt alii, quos alto gurgite mersos Plenior annis habet et prouehit alcior unda, Quos tamen imbutos tanta dulcedine fluctus Ad ripam leuis unda refert terreque remittit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 32:23)
Gressus inequalis, retrogradus, hebrius, errans, Progrediens retrograditur, multumque recedit Procedens, pariter uelox et lentus eundo.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 2:18)
nec ipsi choreae sua deerat suavitas harmoniae, nunc semi tonis lasciviens, nunc mediocri tonorum sonoritate juvenescens, nunc maturiori tuba melidioma procedens, sua modulatione nostrarum aurium excitabat libidinem, et oculis offerebat dormiendi praeludia.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:61)
Sicut enim in mundo, solaris caloris beneficium rebus medicatur languentibus, sic in homine, calor a cordis fundamento procedens, humani corporis partes vivificando exhilarat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:65)
Firmamentum quotidiana circuitione circumagens universa, juxta meae disciplinae doctrinam, non nugatoria volutionis identitate, unde procedit, regreditur, et quo vadit progreditur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:7)
Unitas operis toties repetita Cytheream [0459B] infestat fastidiis, continuataeque laborationis effectus, laborandi excludit affectum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:38)
Iste in tabernaculis indeficienter pernoctat, hic sub dio dies noctesque continuat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:59)
Cum in hanc specialis disciplinae semitam oratio Naturae procederet, ecce vir subitae apparitionis miraculo, sine omni nostrae praeconsiderationis vexillo, suam praesentiam nostris conspectibus praesentavit.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 68:1)
O Natura, non sine internae spirationis afflatione divina, a tuae discretionis libra istud imperiale processit edictum, [0481A] ut omnes qui abusiva desuetudine, nostras leges aboletas reddere moliuntur, et in nostrae solemnitatis feria feriantes, anathematis gladio feriantur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 95:2)
Qui in primo diei crepusculo processit a limine templi, patriarcham petiit, visionem Domini sibi ex ordine, aperuit, litteras legationis divinae cum signo sanctae crucis requirit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 12:3)
Post haec, nec longi temporis intervallo, Petrus praedictus, et exercitus illius copiosus, ut [0393C] arena maris innumerabilis, quia diversis regnis illi conjunctus convenerat, scilicet Francigenae, Suevi, Bajoarii, Lotharingi, continuabat pariter viam Jerusalem.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 16:1)
Comperta hac victoria et Hungarorum caede cruenta, et visis ferro caesis corporibus illorum, quae plurima exstincta atroci vulnere Danubius suis procellis advexerat Belegrave, ubi reflexo alveo iter et cursum continuat, a Malevilla distans milliari, dux praefatus Nichita, suos convocat, et, consilio ab omnibus accepto, metu concussus, Belegrave Petrum ultra exspectare recusat, sed Niczh, spe defensionis adversus vires Francigenarum, Romanorum et Teutonicorum, quia robore murorum civitas haec munita habebatur, migrare disposuit, secum asportatis universis [0395A] thesauris Belegrave;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 18:1)
Quibus Petrus, Folckerus, Reinoldus interdicentes, donec viderent, si colloquium procederet in concordiam, nequaquam insensatos et rebelles ab incoepto avertere poterant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 26:2)
[0399C] Igitur mandatis illius obediens, a Sternitz civitate processit, et ad urbem Phinopolim cum omni populo suo secessit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 30:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION