라틴어 문장 검색

Itaque valent imminuere necessitates non expletas et extenuant fatigationem et aegritudinem.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 284:4)
Ex hoc loco sumens initium, Nietzsche suam reprobationem adversus christianam doctrinam producet, quippe quae humanae exsistentiae vim extenuaverit, cum vitae novitatem vicemque adimeret.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 4:9)
4. Instat igitur ut lucis natura, quae ad ipsam fidem spectat, recuperetur, quandoquidem cum eius flamma exstinguitur reliquae quoque luces extenuantur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 7:1)
Si fides in Deum a nostris civitatibus auferretur, extenuaretur fiducia inter nos;
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 107:3)
Sed postquam amans accessit, pretium pollicens, Unus et item alter, ita ut ingenium est omnium Hominum a labore proclive ad libidinem, Accepit conditionem, dein quaestum occipit.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 1, scene 172)
Sed si id non poterit, Id faciam in proclivi quod est per me stetisse ut credat.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 4, scene 242)
est brevitate opus, ut currat sententia neu se inpediat verbis lassas onerantibus auris, et sermone opus est modo tristi, saepe iocoso, defendente vicem modo rhetoris atque poetae, interdum urbani, parcentis viribus atque extenuantis eas consulto.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Suam de Lucilio iudicium tuetur, et egregia scribendarum satyrarum praecepta aspergit.8)
sic utraque res invicem iuvabit, eritque iudex circa ius nostrum spe modestiae attentior, circa modestiam iuris probatione proclivior.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 271:2)
saepe etiam ut extenuet aliquid;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 43:1)
Igitur in eo colle, quem transuerso itinere porrectum docuimus, Iugurtha extenuata suorum acie consedit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 49장1)
Quidni multa habeam, quae debeant colligi, quae extenuari, quae attolli ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 6 1:2)
Quemadmodum per proclive currentium non ubi visum est, gradus sistitur, sed inritato corporis pondere se rapit ac longius quam voluit effertur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 40 7:1)
Mihi tamen necessarium erat concutere corpus, ut sive bilis insederat faucibus, discuteretur, sive ipse ex aliqua causa spiritus densior erat, extenuaret illum iactatio, quam profuisse mihi sensi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 55 2:1)
Ad extenuandum corpus vena percutitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 16:2)
in hanc erit partem proclivior.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 15:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION