라틴어 문장 검색

omnibus enim ex animi perturbationibus est profecto nulla vehementior, ut, si iam ipsa illa accusare nolis, stupra dico et corruptelas et adulteria, incesta denique, quorum omnium accusabilis est turpitudo, - sed ut haec omittas, perturbatio ipsa mentis in amore foeda per se est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 75:3)
Qui scriptis jussit Tabulis compescere Caedes Furta & Adulteria, & perjurae crimina Fraudis;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, IN VIRI PRAESTANTISSIMI D. ISAACI NEWTONI OPUS HOCCE MATHEMATICO-PHYSICUM 3:2)
iam enim persequar abeuntem praeconem et in potestate tua esse Gitonem meritissima proditione monstrabo.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 98:4)
Si mehercules intervertissent pecuniam vestram, si fidem proditione laesissent, satiari tamen potuissetis hac poena, quam videtis.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 107:7)
Quid, si etiam mercennarius [Eumolpi] praesenti felicitate lassus indicium ad amicos detulerit totamque fallaciam invidiosa proditione detexerit?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 125:4)
Proditionem feci, hominem occidi, templum violavi:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 130:8)
Cumulatius exit proditionis opus famamque onerare laborat.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 13:4)
Sequenti die audita est Gallitta adulterii rea.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 31 4:1)
sed maritum non sine aliqua reprehensione patientiae amor uxoris retardabat, quam quidem etiam post delatum adulterium domi habuerat quasi contentus aemulum removisse.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 31 5:3)
Affirmabant autem hanc fuisse summam vel culpae suae vel erroris, quod essent soliti stato die ante lucem convenire, carmenque Christo quasi deo dicere secum invicem seque sacramento non in scelus aliquod obstringere, sed ne furta ne latrocinia ne adulteria committerent, ne fidem fallerent, ne depositum appellati abnegarent.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 96 7:1)
Quae cum ita pugnaret, tamquam quae vincere nollet, Victa est non aegre proditione sua.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 59)
Livor et adverso maculae sub pectore nigrae Pectus adulterii labe carere negant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 521)
cogis adulterium dando tempusque locumque;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 35:3)
cerva parem sequitur, serpens serpente tenetur, haeret adulterio cum cane nexa canis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 58:4)
et sit in infida proditione fides.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 121:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION