라틴어 문장 검색

Sed mirum quam inter diversi generis ordinis, aetatis sexus, ditis pauperes taciturnitate omnia cohibita sint, donec proditio coepit e domo Scaevini;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 54장1)
integritatem atque abstinentiam in tanto viro referre iniuria virtutum fuerit.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 9장 4:2)
quam unius proelii fortuna veteri patientiae restituit, tenentibus arma plerisque, quos conscientia defectionis et proprius ex legato timor agitabat, ne quamquam egregius cetera adroganter in deditos et ut suae cuiusque iniuriae ultor durius consuleret.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 16장 2:2)
mihi Galba Otho Vitellius nec beneficio nec iniuria cogniti.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 1장8)
legati eorum in squalorem maestitiamque compositi per principia per contubernia modo suas iniurias, modo vicinarum civitatium praemia, et ubi pronis militum auribus accipiebantur, ipsius exercitus pericula et contumelias conquerentes accendebant animos.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 54장2)
vinctus praefectus castrorum Iulius Gratus, tamquam fratri apud Othonem militanti proditionem ageret, cum fratrem eius, Iulium Frontonem tribunum, Othoniani sub eodem crimine vinxissent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 26장5)
interruptus tribunorum sermo, eoque incertum fuit insidias an proditionem vel aliquod honestum consilium coeptaverint.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 41장3)
et hostili murmure excepti, plerisque suorum ignaris quae causa salutandi, metum proditionis fecere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 42장4)
praetorianus miles non virtute se sed proditione victum fremebat:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 44장12)
proditionem ultro imputabant, spatium longi ante proelium itineris, fatigationem Othonianorum, permixtum vehiculis agmen ac pleraque fortuita fraudi suae adsignantes.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 60장4)
et Valerium Marinum destinatum a Galba consulem distulit, nulla offensa, sed mitem et iniuriam segniter laturum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 71장5)
mox Patavii secretum componendae proditionis quaesitum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 100장9)
rapiuntur arma metu proditionis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 10장3)
nox proditioni electa, ut ceteris ignaris soli in principia defectores coirent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 12장4)
sed ubi totis castris in fama proditio, recurrens in principia miles praescriptum Vespasiani nomen, proiectas Vitellii effigies aspexit, vastum primo silentium, mox cuncta simul erumpunt.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 13장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION