라틴어 문장 검색

Nolo enim ut prius plana verborum planitie explanare proposita, vel profanis verborum novitatibus profanare profana;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 35:5)
nam ex sua persona poeta ait 'forte sacer Fauno foliis oleaster amaris hic steterat nautis olim' et subiunxit 'sed stirpem Teucri nullo discrimine sacrum s.' at postea dicendo 'bello fecere profanos' docuit 'profanum' esse quod a religione in usum hominum transiit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 7793)
Verba enim eius egregia sunt et divina, non deos vulgi negare profanum, sed vulgi opiniones diis applicare profanum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVI. DE ATHEISMO 1:19)
non tamen ideo ex sacrilegio pecunia est, etiam si ex sacrilegio sumitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 26:3)
illa, cum sacrilegio facto sacrilegus quaereretur, dixit magistratui se fecisse sacrilegium.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, orbata post laqueum sacrilega.4)
Eodem modo ex sacrilegio lucrum fit, non quia turpe et sceleratum est sacrilegium, sed quia et lucrum habet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 26:7)
nonnunquam vero valde est utilis, ubi res defendi non potest et de fine quaeritur, ut pro eo, qui pecuniam privatam de templo sustulit, sacrilegii agitur, de sacrilegio cognoscitis, ut iudex intelligat id unum esse officii sui, quaerere an id quod obiicitur sacrilegium sit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 243:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION