라틴어 문장 검색

unam ex Creta et Macedonia ex veteranis militibus, qui dimissi a superioribus imperatoribus in his provinciis consederant;
(카이사르, 내란기, 3권 4:4)
ex Macedonia CC erant, quibus Rhascypolis praeerat, excellenti virtute;
(카이사르, 내란기, 3권 4:12)
Pompeius erat eo tempore in Candavia iterque ex Macedonia in hiberna Apolloniam Dyrrachiumque habebat.
(카이사르, 내란기, 3권 11:2)
Magnum enim, quod afferebant, videbatur, et Caesarem id summe sciebant cupere, et profectum aliquid Vibulli mandatis existimabatur.
(카이사르, 내란기, 3권 15:12)
Caesar eo tempore cum legione una profectus ad recipiendas ulteriores civitates et rem frumentariam expediendam, qua angusta utebatur, erat ad Buthrotum, oppidum oppositum Corcyrae.
(카이사르, 내란기, 3권 16:1)
cuius rei opinio tolli non poterit, cum in Italiam, ex qua profectus sum reductus existimabor bello perfecto.
(카이사르, 내란기, 3권 18:7)
Et ab hoc profectus initio, ne frustra ingressus turpem causam videretur, legem promulgavit, ut sexenni die sine usuris creditae pecuniae solvantur.
(카이사르, 내란기, 3권 20:9)
Et Caelius profectus, ut dictitabat, ad Caesarem pervenit Thurios.
(카이사르, 내란기, 3권 22:6)
Libo profectus ab Orico cum classe, cui praeerat, navium L, Brundisium venit insulamque, quae contra portum Brundisinum est, occupavit, quod praestare arbitrabatur unum locum, qua necessarius nostris erat egressus, quam omnia litora ac portus custodia clausos teneri.
(카이사르, 내란기, 3권 23:1)
Domitium Calvinum cum legionibus duabus, XI et XII, et equitibus D in Macedoniam proficisci iussit;
(카이사르, 내란기, 3권 34:5)
Eodemque tempore Domitius in Macedoniam venit;
(카이사르, 내란기, 3권 36:1)
Hic nullo in loco Macedoniae moratus magno impetu tetendit ad Domitium et, cum ab eo milia passuum XX afuisset, subito se ad Cassium Longinum in Thessaliam convertit.
(카이사르, 내란기, 3권 36:4)
Favonium ad flumen Aliacmonem, quod Macedoniam a Thessalia dividit, cum cohortibus VIII praesidio impedimentis legionum reliquit castellumque ibi muniri iussit.
(카이사르, 내란기, 3권 36:6)
Ipse Lissum profectus naves onerarias XXX a M.
(카이사르, 내란기, 3권 40:6)
Caesar, postquam Pompeium ad Asparagium esse cognovit, eodem cum exercitu profectus expugnato in itinere oppido Parthinorum, in quo Pompeius praesidium habebat, tertio die ad Pompeium pervenit iuxtaque eum castra posuit et postridie eductis omnibus copiis acie instructa decernendi potestatem Pompeio fecit.
(카이사르, 내란기, 3권 41:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION