라틴어 문장 검색

commercio eorum Hispani, imprudentes maris, gaudebant mercarique et ipsi ea quae externa navibus inveherentur et agrorum exigere fructus volebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 120:2)
igitur Alexander, princeps gentis, invectus primum in Athenienses, libertatis quondam duces et auctores, adsentationis propriae gratia communem causam prodentes, questus deinde Achaeos, Philippi quondam milites, ad postremum inclinata fortuna eius transfugas, et Corinthum recepisse et id agere ut Argos habeant,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 263:1)
ipse deinde Quinctius in urbem est invectus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 595:1)
cum pergeret nihilo segnius referre ut supplicationes decernerentur triumphantique sibi urbem invehi liceret, M. et C. Titinii tribuni plebis se intercessuros si de ea re fieret senatus consultum dixerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 83:1)
Villius quinqueremi nave ad ostium portus est invectus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 469:1)
ibi Eurylochus ei Magnetarches principesque Magnetum ab Demetriade occurrerunt, quorum frequentia laetus die postero in portum urbis navibus est invectus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 513:1)
ipse postero die quam venit senatu in aedem Bellonae vocato cum de rebus ab se gestis disseruisset, postulavit ut sibi triumphanti liceret urbem invehi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 438:1)
isque triumphans de rege Antiocho et Aetolis urbem est invectus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 530:2)
pleuratus, Illyriorum rex, cum sexaginta lembis Corinthium sinum invectus adiunctis Achaeorum quae Patris erant navibus maritima Aetoliae vastabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 74:2)
ad Cuballum, Gallograeciae castellum, castra habentibus Romanis apparuere cum magno tumultu hostium equites, nec turbarunt tantum Romanas stationes repente invecti sed quosdam etiam occiderunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 227:1)
sulpicio praetore senatus ad aedem Bellonae datus esset, et ipse commemoratis rebus ab se gestis postulasset ut ob eas diis immortalibus honos haberetur sibique triumphanti urbem invehi liceret,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 555:4)
celebratior is prope dies favore hominum et aestimatione vera magnitudinis eius fuit quam quo triumphans de Syphace rege et Carthaginiensibus urbem est invectus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 657:1)
multos eo die priusquam in urbem inveheretur in circo Flaminio tribunos praefectos equites centuriones, Romanos sociosque, donis militaribus donavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 60:1)
luxuriae enim peregrinae origo ab exercitu Asiatico invecta in urbem est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 68:1)
graecus ignobilis in Etruriam primum venit nulla cum arte earum, quas multas ad animorum corporumque cultum nobis eruditissima omnium gens invexit, sacrificulus et vates;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 85:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION