라틴어 문장 검색

unde illis et generis magnitudo et regni sublimitas floruit et tanta felicitas, ut de dei vocibus, quibus edocebantur, de promerendo deo et non offendendo praemonerentur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 4:2)
Et tamen quod facinus admittit qui magis ad Caesarem promerendum et operam et spem suam transfert nec appellationem dei ita ut imperatoris in aliquo principe confitetur, cum capitale esse iudicetur alium praeter Caesarem et dicere et audire?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 24장 4:1)
Nam et si qua simplicitas erat veritatis, eo magis scrupulositas humana fidem aspernata mutabat,2 per quod in incertum miscuerunt etiam quod invenerant certum.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 47장 3:1)
Si et doctrinam saecularis litteraturae ut stultitiae apud deum deputatam aspernamur, satis praescribitur nobis et de illis speciebus spectaculorum, quae saeculari litteratura lusoriam vel agonisticam scaenam dispungunt.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 17장 3:2)
Quale iudicium est, ut ob ea quis offuscetur, per quae promeretur?
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 22장 2:3)
A principio itaque uoluminis huius usque ad tempus, quo gens Anglorum fidem Christi percepit, ex priorum maxime scriptis hinc inde collectis ea, quae promeremus, didicimus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, 서문 2:1)
Benedicta igitur gens, quae talem sapientissimum et Dei cultorem promeruit habere regem;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXIX.10)
Conmutasse magis sceptrorum insignia credas, Quem regnum Christi promeruisse uides.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. VII. 1:9)
Romani veteres peregrinum regem aspernabantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 180:2)
ad haec Tullus nuntiate, inquit, regi vestro regem Romanum deos facere testes uter prius populus res repetentes legatos aspernatus dimiserit, ut in eum omnes expetant huiusce clades belli.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 230:1)
haud aspernatus Tullus tamen, si vana adferantur, in aciem educit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 237:1)
id vero haud secus quam praesentem mercedem regni aspernata plebes;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 451:1)
aspernati patres sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 533:1)
rem non aspernabantur patres:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 338:1)
averterent ab ira parumper ad cognitionem cogitationemque animos, et potius unum tot Claudiis deprecantibus condonarent quam propter unius odium multorum preces aspernarentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 643:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION