라틴어 문장 검색

" Intelligo hoc, si justus fueris et juste postulaveris.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 79:14)
A supra dictis itaque consilium postulando, talem adhibeas cautelam, ut primo ab uno vel a paucis consilium petatur;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 111:6)
Viso et diligenter cognito, a quibus sit consilium postulandum, videamus, quorum consilium sit vitandum.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 114:1)
Et quod dixi tibi de promissione turpi non servanda, intelligas etiamde promissione impossibili vel de ea, quæ commode servari non potest, vel de ea promissione, quæ magis nocet promissori, quam prosit ei, cui promittitur, vel, etiam del illa, quæ inutilis est vel contrariaei cui promissio facta est.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 162:1)
"Nec promissa servanda sunt, quæ sunt hijs, quibus promiseris, inutilia:
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 162:3)
nec si tibi plus noceant, quam illi prosint, cui quid promiseris.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 162:4)
In primis igitur custodiam a Deo postulare suppliciter ac devote debes, a quo est "omne datum optimum" et sine cujus auxilio nihil bene valet custodiri.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 186:1)
Secundo custodiam tui committas probatis et notis ac fidelibus amicis, ab illis auxilium, si opus est, ad tui custodiam postulando.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 187:1)
"Magnanecessitate cogitur etiam honestus vir latrinam adire, " et etiam ab inimicisauxilium postulare, quod est valde gravissimum.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 254:6)
Si adversarii tui, te velle reconciliationem, crederent, cum magna devotione illam a te postularent.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 275:2)
"Cum tempus necessitasque postulat, decertandum manu est, et mors servituti turpitudinique anteponenda est.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 285:3)
Tunc Prudentia, dilatione modica postulata, de voluntate viri, in ejustamen absentia, secreto illos adversarios suos ad se fecit vocari, in quorumpræsentia bona pacis et mala guerræ ac belli prædictomodo narrans, illos coepit hortari, ut de injuria sibi et domino Melibeoac filiæ ejus facta dolerent, ejusque domini præceptis cumjuramento ac juratoribus ac poena stare nullatenus differrent.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 296:1)
quare tuum consilium super hijs devotissime postulamus.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 296:11)
eisque fere omnia, quæ supra scripta sunt, per ordinem narrantes, consilium, quod superprædictis facerent, diligenter postulaverunt.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 301:2)
Et ita prostrati ad pedes Melibei et dominæPrudentiæ cadentes, cum summa devotione ab eis indulgentiam postulaverunt.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 305:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION