라틴어 문장 검색

- Patriarcha ratione victus, milites se procurare promisit, quod tamen implere contempsit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 122:2)
His dictis, tandem patriarcha rege a viro litteris erudito convictus, ex consilio fratris Mauritii triginta milites in conventione solidorum se procurare [0601C] promisit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 123:8)
Accepta itaque tam egregii et catholici exercitus legatione et petitione, rex Graecorum benigne omnia quae rogabant concessit, hac scilicet interposita conditione, ne tanta adunatio [0606B] aliqua violentia ea loca, quae sui juris essent, vastaret, seu facta temere seditione conturbaret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 4:2)
promittens se deinceps omnibus misericordiam [0626B] fieri, regem Baldewinum se velle honorare et amare.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 94:4)
Conradus vero audacia et viribus incomparabilis, gladio praecipuas Sarracenorum strages exercuit, quoad omnes admirati qui aderant et exterriti, procul ab eo absistentes, continuerunt manus suas, rogantes eum ut cessaret a caede horribili, et eorum dextras susciperet pro vivendi gratia, et sic in regis Babyloniae deditionem redderetur donec placata regis ira tam famosus et mirabilis miles in oculis ejus gratiam inveniret, et post vincula praemia mereretur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 12:3)
Horum Bernhardus Witrazh de terra Galatiae, Hardinus de Anglia, Otho de Roges, Hadewerck, unus de praepotentibus Westfalorum, primi et ductores fuisse referuntur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 22:2)
Videns ergo Ammiraldus urbis, quia sui a defensione defecerant, et quoniam nulla spe auxilii freti non ulterius adversus virtutem regis stare audebant, pacem et belli dilationem fieri rogavit, ut sic consilium ageret quatenus urbs in regis potestate, civibus salvatis, traderetur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 56:1)
- Ubi Alexius imperator pro redemptione Boemundi copiosam promisit pecuniam.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 65:3)
- Solymanus propter pecuniam ab imperatore promissam Donimanum bello fatigat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 67:3)
Ad haec Donimanus nimiis aestuans curis in ultione suae injuriae, Boemundum constantius rogat ut, quod sanius sentiret consilium edoceret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 70:7)
rogans eos ac deprecans in nomine Domini, ne Turcorum superbiam Christianis confratribus dominari paterentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 78:3)
Quapropter accepto consilio, urbem fideli custodia munivit, ac cives confortans, sine diutina mora se cum his adversariorum turmis confligere et viriliter agere promisit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 84:3)
verni menses processerunt quando sata, fruges, vineae et omnis spes anni in florem et fructus parturiunt, et messem adfuturam in proximo promittunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 102:6)
- Ubi rege machinas praeparante, Sidonii regi copiosam pecuniam, ne obsiderentur, promiserunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 7:2)
- Ubi filii principis occisi Tankradium rogant ut Botherus occidatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 43:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION