라틴어 문장 검색

si coniuncte ferre ab se promulgatas rogationes vellent, esse quod eosdem reficerent tribunos plebis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 420:2)
perlaturos enim quae promulgaverint;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 420:3)
nec se tribunatum nec illos ea quae promulgata sint habituros.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 421:2)
legem promulgaverunt ut consules ex plebe tierent, qui ex patribus creabantur, eamque cum magna contentione repugnantibus patribus, cum idem tribuni pl.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri VI Periocha6)
in secundo interregno orta contentio est, quod duo patricii consules creabantur, intercedentibusque tribunis interrex Fabius aiebat in duodecim tabulis legem esse ut quodcumque postremum populus iussisset, id ius ratumque esset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 178:1)
cum intercedendo tribuni nihil aliud quam ut differrent comitia valuissent, duo patricii consules creati sunt, C. Sulpicius Peticus tertium M. Valerius Publicola, eodemque die magistratum inierunt, quadringentesimo anno quam urbs Romana condita erat, quinto tricesimo quam a Gallis reciperata, ablato post undecimum annum a plebe consulatu.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 179:1)
quod ad Sidicinos attineat, nihil intercedi quo minus Samniti populo pacis bellique liberum arbitrium sit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 15:1)
qui ne nostrorum quidem finium nobis per nos tuendorum ius antea dabant nihil intercesserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 45:2)
rogationem ergo promulgarunt ut, cum quattuor augures, quattuor pontifices ea tempestate essent placeretque augeri sacerdotum numerum, quattuor pontifices, quinque augures, de plebe omnes, adlegerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 70:1)
pars intercessuros, ne novo exemplo triumpharet aiebat, pars auxilio se adversus collegas triumphanti futuros.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 539:3)
nunc modicam rogationem promulgaturum de aequando magistri equitum et dictatoris .
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 308:2)
si signa eius, si castra conspecta a Tarento sint, haud ullam intercessuram moram quin in deditionem veniat urbs;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 161:1)
dies haud ita multi intercesserunt, cum ex Leontinis legati praesidium finibus suis orantes venerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 367:1)
cui certandae cum dies advenisset, conciliumque tam frequens plebis adesset ut multitudinem area Capitolii vix caperet, perorata causa una spes videbatur esse si C. Servilius Casca tribunus plebis, qui propinquus cognatusque Postumio erat, priusquam ad suffragium tribus vocarentur, intercessisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 39:1)
ea res cum tribunis acta promulgataque est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 21:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION