라틴어 문장 검색

sed sumne ego inscitus, qui postulo, ut alienum pudorem conserues qui tuum perdideris?
(아풀레이우스, 변명 82:13)
atque ego scio plerosque reos alicuius facinoris postulatos, si fuisse quaepiam causae probarentur, hoc uno se tamen abunde defendisse, uitam suam procul ab huiusmodi sceleribus abhorrere nec id sibi obesse debere, quod uideantur quaedam fuisse ad maleficiundum inuitamenta;
(아풀레이우스, 변명 88:4)
uenerat ad nos, priusquam istam donationem perficeret, cum dissimili isto fratre suo Pontianus, pedes nostros aduolutus ueniam et obliuionem praeteritorum omnium postularat, flens et manus nostras osculabundus ac dicens paenitere quod Rufino et similibus auscultarit.
(아풀레이우스, 변명 92:3)
et quidem si praelegam, mea uoce pronuntiabo.
(아풀레이우스, 변명 92:11)
date ei quod sequatur, ministrate uel tantulam uerisimilem occasionem secundum uos pronuntiandi;
(아풀레이우스, 변명 100:14)
Vt ferme religiosis uiantium moris est, cum aliqui lucus aut aliqui locus sanctus in uia oblatus est, uotum postulare, pomum adponere, paulisper adsidere:
(아풀레이우스, 플로리다 1:1)
quis uel unam syllabam barbare pronuntiatam donauerit?
(아풀레이우스, 플로리다 9:3)
nihil quippe a te impetraui, quia nec postulaui.
(아풀레이우스, 플로리다 9:38)
uerum enimuero et coruus et psittacus nihil aliud quam quod didicerunt pronuntiant.
(아풀레이우스, 플로리다 12:17)
relicum tamen, uariis postulantibus, sine intermissione deincipiti die perlecturum.
(아풀레이우스, 플로리다 16:12)
nam, ut comperior, nudius tertius libello misso, per quem postulabat locum celebrem statuae meae, cum primis commemorauit inter nos iura amicitiae a commilitio studiorum eisdem magistris honeste inchoata;
(아풀레이우스, 플로리다 16:58)
perparuam partim postulat Plautus loci de uostris magnis atque amoenis moenibus, Athenas quo sine architectis conferat, non secus et mihi liceat nullam longinquam et transmarinam ciuitatem hic, sed enim ipsius Karthaginis uel curiam uel bybliothecam substituere.
(아풀레이우스, 플로리다 18:6)
uideo, quid postuletis:
(아풀레이우스, 플로리다 18:18)
"Etiam de ista corporis speciosa habitudine deque hac virginali prorsus verecundia generosa stirpe proditum et recte conicerem, sed et meus Demeas eadem litteris pronuntiat."
(아풀레이우스, 변신, 1권 21:8)
Dumque bibere solita Risui postulant, sic ad me Byrrhaena:
(아풀레이우스, 변신, 2권 23:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION