라틴어 문장 검색

Proinde ut inveniatur proportio CS ad AS, duco extrema & media in se invicem.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 21~30 42:2)
41' fertur in consequentia.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 31~38 37:8)
Donec aliquid certius ex Observationibus accuratius institutis constiterit, usurpabimus proportionem mediocrem 6-1/3 ad 1.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 31~38 45:9)
Excessus longitudinis penduli, quod in Insula Goree & in illâ Cayennae minutis singulis secundis oscillatur, supra longitudinem Penduli quod Parisiis eodem tempore oscillatur, à Gallis inventi sunt pars decima & pars octava digiti, qui tamen ex proportione 692 ad 689 prodiere 81/1000 & 89/1000.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 39~40 7:16)
at in fine cursus, ubi motus apparentis pars illa quae à parallaxi oritur, majorem habet proportionem ad motum totum apparentem, deflectere solent ab his circulis, & quoties Terra movetur in unam partem abire in partem contrariam.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 39~40 14:3)
omnia tamen haec exigunt acre iudicium, analogia praecipue, quam proxime ex Graeco transferentes in Latinum proportionem vocaverunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 224:2)
nam fervit est illi simile servit, quam proportionem sequenti dicere necesse est fervire ut servire.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 230:3)
Sed haec consequentia dico, ἀκόλουθα;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 169:1)
itaque non dubito haec quoque vocare consequentia, quamvis ex prioribus dent argumentum ad ea quae sequuntur, quorum duas quidam species esse voluerunt:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 170:1)
breviter autem pro Caecina Cicero initia, causas, effecta, antecedentia, consequentia complexus est:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 157:1)
ita, quamlibet multa sint, quorum meminisse oporteat, fiunt singula conexa quodam choro, nec errant coniungentes prioribus consequentia solo ediscendi labore.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 115:4)
sunt enim ista bona, sed consequentia summum bonum, non consummantia.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 75:2)
si quos ergo chelys, si quos lyra, tibia si quos ediderint cum voce modos, exemplar ad istud ponderibus positis, quantum proportio suadet, intervalla sequi septem sideris edit;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium28)
quando, si de aliquo nocente cognoscatis, non statim confesso eo nomen homicidae vel sacrilegi vel incesti vel publici hostis, ut de nostris elogiis loquar, contenti sitis ad pronuntiandum, nisi et consequentia exigatis, qualitatem facti, numerum, locum, modum, tempus, conscios, socios.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 2장 4:1)
quibus expletis, omnia, quae ad solis et lunae, mensis et septimanae consequentiam spectant, eodem, quo prius, ordine recurrunt.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 8:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION