라틴어 문장 검색

Quemadmodum enim crescunt spatia inter columnas, proportionibus adaugendae sunt crassitudines scaporum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 3장39)
ergo quod oculus fallit, ratiocinatione est exaequandum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 3장44)
venustates enim persequitur visus, cuius si non blandimur voluptati proportione et modulorum adiectionibus, uti quod fallitur temperatione adaugeatur, vastus et invenustus conspicientibus remittetur aspectus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 3장53)
doricarum autem et corinthiarum quae sint proportiones, insequenti libro explicabo.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 5장71)
Ex tribus generibus quae subtilissimas haberent proportionibus modulorum quantitates ionici generis moribus, docui;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 머리말5)
ita dorica columna virilis corporis proportionem et firmitatem et venustatem in aedificiis praestare coepit.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 1장14)
itaque ex eis originibus symmetrias et proportiones uniuscuiusque generis constitutas reliquerunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 2장31)
Nos autem exponimus, uti ordo postulat, quemadmodum a praeceptoribus accepimus, uti, si qui voluerit his rationibus attendens ita ingredi, habeat proportiones explicatas, quibus emendatas et sine vitiis efficere possit aedium sacrarum dorico more perfectiones.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 3장10)
ex his pars una erit modulus, qui graece ἐμβάτησ dicitur, cuius moduli constitutione ratiocinationibus efficiuntur omnis operis distributiones.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 3장12)
earum non aliae sed eaedem sunt proportiones.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 8장15)
Nonnulli etiam de tuscanicis generibus sumentes columnarum dispositiones transferunt in corinthiorum et ionicorum operum ordinationes, et quibus in locis in pronao procurrunt antae, in isdem e regione cellae parietum columnas binas conlocantes efficiunt tuscanicorum et graecorum operum communem ratiocinationem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 8장18)
reliqua autem proportionibus et symmetriis isdem conservantes aliud genus figurae nominisque videntur pseudoperipterum procreavisse.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 8장20)
Omnes aedium sacrarum ratiocinationes, uti mihi traditae sunt, exposui ordinesque et symmetrias earum partitionibus distinxi, et quarum dispares sunt figurae et quibus discriminibus inter se sunt disparatae, quoad potui significare scriptis, exposui.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 8장23)
[Non minus summam dignitatem et venustatem possunt habere comparationes basilicarum, quo genere Coloniae Iuliae Fanestri conlocavi curavique faciendam, cuius proportiones et symmetriae sic sunt constitutae.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 1장18)
uti enim organa aeneis lamminis aut corneis ἠχεῖα ad chordarum sonitum claritatem perficiuntur, sic theatrorum per harmonicen ad augendam vocem ratiocinationes ab antiquis sunt constitutae.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 3장24)

SEARCH

MENU NAVIGATION