라틴어 문장 검색

Tunc aperuit illis sensum, ut intellegerent scripturas, nec Iacobus apostolus diceret:
(아우구스티누스, 편지들, 50. (A. D. 426 Epist. CCXIV) Domino Dilectissimo et In Christi Membris Honorando Fratri Valentino et Fratribus Qui Tecum Sunt, Augustinus In Domino salutem 7:9)
Propter quod dicit scriptura divina:
(아우구스티누스, 편지들, 51. (A. D. 427 Epist. CCXX) Domino Filio In Praesentem et In Aeternam salutem Dei Misericordia Protegente et Regendo Bonifatio Augustinus 6:5)
Iam tamen post festa omnia receptionis suae in paralysin solvitur multis ac paene omnibus membris, tunc somnio admonitus confitens per scripturam ob hoc sibi dictum esse accidisse, quod symbolum non reddiderit.
(아우구스티누스, 편지들, 52. (A. D. 428 Epist. CCXXVII) 22)
Omnia quae praeteritis temporibus erga humanum genus maiores nostri gesta esse meminerunt nobisque tradiderunt, omnia etiam quae nos videmus et posteris tradimus, quae tamen pertinent ad veram religionem quaerendam et tenendam, divina scriptura non tacuit, sed ita omnino cuncta transeunt, ut transitum esse praedicta sunt.
(아우구스티누스, 편지들, 55. (A. D. Epist. CCXXXII) Dominis Praedicabilibus et Dilectissimis Fratribus Madaurensibus, Quorum Per Fratrem Florentium Epistulam Accepi, Augustinus 3:3)
Haec omnia divinae scripturae, quae in manus omnium iam venerunt, ante longissima tempora futura esse testatae sunt;
(아우구스티누스, 편지들, 55. (A. D. Epist. CCXXXII) Dominis Praedicabilibus et Dilectissimis Fratribus Madaurensibus, Quorum Per Fratrem Florentium Epistulam Accepi, Augustinus 4:1)
Quis autem possit speciales nefariarum superstitionum prohibitiones in scripturis invenire, cum generaliter apostolus dicat:
(아우구스티누스, 편지들, 56. (A. D. Epist. CCXLV) Domino Dilectissimo et Venerabile Fratri et Consacerdoti Possidio et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem 2:3)
Non ergo integra est propositio dicentium aut honesta sunt, quae imperat pater, aut turpia, neque ὑγιε`σ et νόμιμον διεζευγμένον videri potest.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VII 22:1)
Haec atque alia istiusmodi plura legimus, sed cum ea scriberemus, tenuit nos non idoneae scripturae taedium, nihil ad ornandum iuvandumque usum vitae pertinentis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, IV 13:1)
et item alia ex eiusdem verbis ad rectam scripturam pertinentia.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXVI 1:2)
Eventurum enim aiunt, ut, quia pro varietate propositionum argumentorumque alius atque alius motus animi patiendus est, aliter atque aliter eadem in causa eodemque in tempore sentire et interloqui videantur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, II 20:2)
Est adeo Probi grammatici commentarius satis curiose factus De Occulta Litterarum Significatione in Epistularum C. Caesaris Scriptura.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, IX 6:1)
Et inportunissime, inquit, fecerunt, qui in plerisque Sallusti exemplaribus scripturam istam sincerissimam corruperunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, VI 15:1)
5. Complectebatur etiam ista relatio declarationem de propositione quadam matrimonii quam Amason Ferdinandi secretarius legatis intimavit (sed tanquam magnum secretum) inter Carolum principem Castiliae et Mariam filiam regis secundogenitam, regi pro certo referentes tractatum de matrimonio tunc agitatum inter principem praefatum et filiam regis Galli ruptum iri, filiamque Galli proculdubio nuptam iri Angolesmio, qui haeres erat apparens regni Galliae.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 5:1)
Sed ante omnia maxime delectatus est propositione matrimonii filiae suae Mariae cum principe Carolo, tum quod matrimonium esset inter omnia Europae Christianae celsissimum, tum quod ex utraque affinitate participaret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 7:4)
nihilominus hoc subest fraudis, quod syllogismus ex propositionibus constet, propistiones ex verbis, verba autem notionum tesserae et signa sint.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 17:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION