라틴어 문장 검색

Nonis autem conventus universae multitudinis vitandus existimabatur, quoniam populus Romanus exactis etiam regibus diem hunc Nonarum maxime celebrabat, quem natalem Servii Tullii existimabat:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 18:1)
quia, cum incertum esset quo mense Servius Tullius natus fuisset, Nonis tamen natum esse constaret, omnes Nonas celebri notitia frequentabant:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 18:2)
Iunius Servium Tullium regem primum intercalasse commemorat, a quo et nundinas institutas Varroni placet.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 20:3)
Sed Cassius Servium Tullium fecisse nundinas dicit, ut in urbem ex agris convenirent urbanas rusticasque res ordinaturi.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 33:1)
Geminus ait diem nundinarum exactis iam regibus coepisse celebrari, quia plerique de plebe repetita Servii Tullii memoria parentarent ei nundinis:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 33:2)
cum ipse Tullius, qui non minus professus est philosophandi studium quam loquendi, quotiens aut de natura deorum aut de fato aut de divinatione disputat, gloriam quam oratione conflavit incondita rerum relatione minuat.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 4:2)
et iam primum animadverto duos quos eloquentissimos antiqua aetas tulit, comicum Plautum et oratorem Tullium, eos ambos etiam ad iocorum venustatem ceteris praestitisse.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, I. 10:2)
Nec Augustus, inquit, Caesar in huiusmodi dicacitate quoquam minor, et fortasse nec Tullio:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, III. 14:2)
Et cum M. Lepidus in senatu dixisset, patribus conscriptis Tullius ait:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, III. 16:4)
adeo ut in quadam actione quam habuit cum Cicerone susceptam precario a Tullio postulasset ut locum dicendi permutaret secum:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIII. 3:2)
eo scilicet, quo minime volo, ad conparationem Maronis et Tullii.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, I. 3:2)
Nec Tullio conpilando, dummodo undique ornamenta sibi conferret, abstinuit:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 33:1)
M. Tullius quarto in Verrem:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VII. 11:1)
Sunt alia scommata minus aspera, quasi edentatae beluae morsus, ut Tullius in consulem qui uno tantum die consulatum peregit:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 10:1)
Cunctorum voces Romani maximus auctor Tullius eloquii, cuius sub iure togaque Pacificas saevus tremuit Catilina secures, Pertulit, iratus bellis, cum rostra forumque Optaret, passus tam longa silentia miles.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 1:26)

SEARCH

MENU NAVIGATION