라틴어 문장 검색

Cum plurima officia tua mihi grata et iucunda sunt, tum vel maxime quod me celandum non putasti, fuisse apud te de versiculis meis multum copiosumque sermonem, eumque diversitate iudiciorum longius processisse, exstitisse etiam quosdam, qui scripta quidem ipsa non improbarent, me tamen amice simpliciterque reprehenderent, quod haec scriberem recitaremque.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 3 1:1)
Recordabar etiam plurimos honores pessimo cuique delatos, quibus hic optimus separari non alio magis poterat, quam diversitate censendi;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 27 3:1)
Notabilis prorsus et mira eadem in causa, isdem iudicibus, isdem advocatis, eodem tempore tanta diversitas.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 33 5:3)
Quo genere exercitationis proprietas splendorque verborum, copia figurarum, vis explicandi, praeterea imitatione optimorum similia inveniendi facultas paratur;
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 9 2:2)
Quam sane, cum componerem illos, habui in manibus, non ut aemularer - improbum enim ac paene furiosum -, sed tamen imitarer et sequerer, quantum aut diversitas ingeniorum maximi et minimi, aut causae dissimilitudo pateretur.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 30 5:1)
Quarum sententiarum tanta diversitas erat, ut non possent esse nisi singulae.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 14 12:5)
Sua utrique amoenitas, et utraque possidenti ipsa diversitate iucundior.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 7 3:3)
Incipio enim satis absolutum existimare, de quo tanta diversitate regionum discreta hominum iudicia consentiunt.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 11 2:2)
Paterna quidem sollicitudine nos invitavit ut agnosceremus creationem in discrimine versari “ubi nos ipsi novissima simus proposita, ubi universitas mera sit nostra proprietas quam nobis tantum consumamus ipsis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 9:11)
“Homines biologicam diversitatem in Dei creatione delere;
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 12:3)
VII. OPINIONUM DIVERSITAS
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 76:1)
Idcirco Deus prohibet quominus absoluta proprietas vindicetur:
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 88:12)
spectaculum earum diversitatum et inaequalitatum innumerarum significat, nullam e creaturis sibi ipsi sufficere.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 109:8)
Quod privata proprietas postferatur bonis cunctis destinatis, ideoque ius universale habetur eis fruendi, exstat “aurea regula” socialis actionis atque “primum principium rei ethicae socialis”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 125:4)
Quod, praeter proprietatis titulum, secum fert agricolam instrumentis frui debere technicae educationis, pecuniarum commoditatibus, cautionibus et mercandi facultate”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 126:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION