라틴어 문장 검색

Cleanthes Lycium Apollinem appellatum notat, quod, veluti lupi pecora rapiunt, ita ipse quoque humorem eripit radiis.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 36:3)
Atque hoc etiam Pato ibidem dicit, non diffugiendas esse huiuscemodi exercitationes adversum propulsandam vini violentiam, neque ullum umquam continentem prorsum aut temperantem satis fideliter visum esse cui vita non inter ipsa errorum pericula et in mediis voluptatem inlecebris explorata sit.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VIII. 7:1)
qua vi iuvenem, quibus audeat armis Eripere?
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, VI. 12:6)
Quod te per caeli iucundum lumen et auras Per genitorem oro, per spes surgentis Iuli, Eripe me his, invicte, malis, aut tu mihi terram Iniice, namque potes, portusque require Velinos.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VII. 12:1)
Vendidit hic Latium populis, agrosque Quiritum Eripuit:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 39:4)
— Nam si a me regnum fortuna atque opes Eripere quivit, at virtutem nequiit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 57:3)
Et quia his loquendi labyrinthis inpares nos fatemur, age, Vetti, hortemur Eustathium ut recepta contraria disputatione quicquid pro vario cibo dici potest velit communicare nobiscum, ut suis telis lingua violenta succumbat et Graecus Graeco eripiat hunc plausum, tamquam cornix cornici oculos effodiat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 2:1)
Iam Phoebum urgere monebat Non idem Eoi color aetheris, albaque nondum Lux rubet, et flammas propioribus eripit astris:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 7:50)
Et miseras bellis civilibus eripe terras.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:73)
populo venia est erepta nocenti:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 2:48)
Eripe consilium pugna.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:77)
Partem tibi Gallia nostri Eripuit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 3:16)
Sed nox saeva modum venti velique tenorem Eripuit nautis, excussitque ordine puppes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 6:77)
Quem non mille simul turmis, nec Caesare toto Auferret Fortuna locum, victoribus unus Eripuit, vetuitque capi:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 2:15)
Victor tibi, Roma, quietem Eripiam, qui, ne premerent te proelia, fugi?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 3:35)

SEARCH

MENU NAVIGATION