라틴어 문장 검색

Rex autem (qui fortunae aleam saepius expertus est, et ad pacem inclinabat) respondit quod hactenus factum esset prorsus contra voluntatem suam, et sine consensu aut notitia contigisse.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 17:9)
Primo secum reputabat casum Ferdinandi Arragoniae post mortem Isabella eundum prorsus esse cum casu suo post mortem Elizabethae, casumque Ioannae haeredis Castiliae convenire cum casu filii sui principis Henrici.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 1:4)
Philippus ipse (utpote mari et navigationibus insuetus) defessus et aeger in terram prorsus ascendere voluit ut vires suas reficeret, licet consiliarii eius contrarium suaderent, moram metuentes cum res eius celeritatem potius requirerent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 8:5)
Enimvero in illa iustitiae parte quae fixa est et tanquam in aere incisa (hoc est prudentia legislatoria) prorsus excelluit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 2:7)
Affabilis fuit et blanda quadam eloquentia pollens, magnaque prorsus uti consueverat verborum dulcedine et illecebris cum aliquid suadere aut perficere vellet quod enixe cupiebat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 10:5)
12. Quatenus ad delicias et voluptates huius reges, muta prorsus est earum memoria.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 11:1)
Sunt certe prorsus nova;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Epistola 3:6)
Ut vero errores qui invaluerunt, quique in aeternum invalituri sunt, alii post alios (si mens sibi permittatur) ipsi se corrigerent, vel ex vi intellectus propria vel ex auxiliis atque adminiculis dialecticae, nulla prorsus suberat spes;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Introduction 2:4)
Neque ipse consensus ejusque diuturnitas magni prorsus aestimandus est.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:34)
Qui autem et ipsi experiri et se scientiis addere earumque fines proferre statuerunt, nec illi a receptis prorsus desciscere ausi sunt, nec fontes rerum petere.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:51)
simili prorsus ratione, quae hucusque in artibus et scientiis inventa sunt, ea hujusmodi sunt ut usu, meditatione, observando, argumentando, reperiri potuerint;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 6:16)
sed potius, ut ab intellectu puro, a phantasiis et vanitate repurgato et divinis oraculis nihilominus subdito et prorsus dedititio, fidei dentur quae fidei sunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 8:3)
atque magno prorsus errore asseritur, sensum esse mensuram rerum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 22:7)
Sed cum mentes hominum miris modis adeo obsessae sint ut ad veros rerum radios excipiendos sincera et polita area prorsus desit, necessitas quaedam incumbit ut etiam huic rei remedium quaerendum esse putemus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 23:11)
Itaque aut hoc prorsus habendum, aut negotium in perpetuum deserendum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 26:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION