라틴어 문장 검색

Hujus vero legatione accepta, et protinus collectione facta de omnibus locis et castellis Antiochiae, circiter tria millia equitum, septem vero peditum applicuerunt ad locum praesignatum, in campos scilicet civitatis Aran vel Caran, ubi Baldewinus adventum eorum cum omni populo, quem contraxerat, [0646A] praestolabatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 78:4)
qui statim viso navali exercitu, dolos et machinamenta Babyloniorum intellexit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 96:4)
Dehinc quoque statim imperavit legatio regis universae multitudini Anglorum, ne tentoria vel classes amoverent a civitate Japhet, sed regis mandatum illic sine taedio exspectarent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 6:4)
Qui ad regis jussionem exsurgentes, velis purpureis et colore diversi generis insignitis, protinus in altis malis Buzarum expansis, ac vexillis suis ostreis et sericis erectis, venerunt, et in littore urbis anchoras jactantes hospitati sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 12:3)
qui ingressi, muros praesidii statim diruerunt, inventos in ore gladii percusserunt, solum Gonfridum reservantes captum Ascalonem deduxerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 26:4)
Ibi statim illius innotavit auribus quomodo princeps et rex civitatis Damasci, de genere Turcorum, arma et apparatum contraxisset ad obsidendam Tabariam et Gervasium loco Hugonis restitutum expugnare decrevisset, et regis virtutem non ultra timere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 48:2)
quos inscios ac tam repentino turbine stupefactos protinus in fugam coegit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 64:5)
Qui statim quadraginta nullibus Turcorum accitis, ad Tuluppam se venturum [0670A] in Baldewini liberationem statuta die, per omnem regionem notum fieri decrevit, qua undique ad eum copiae suae illic convenirent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 74:5)
Quapropter statim sine dilatione privatus est potestate et oblatione Dominici sepulcri;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 118:6)
Qui statim fractis seris et portis immissi, turres et moenia obtinuerunt et munierunt, ac praesidium ultra retinentes, totam regionem usque Damascum expugnantes de die in diem invaserunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 4:5)
Qui statim regis imperio acquievit, et de mari per Brachium S. Georgii descendens cum quibusdam de comitatu electis, imperatori in palatio suo locutus, sacramento ei conjunctus et subjectus factus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 8:4)
Cujus legatos rex benigne audiens, opem promisit, ac statim Paganum de Cayphas accitum, et Eustachium, cognomine Granarium, Tankrado et Willhelmo legatos in haec verba direxit:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 20:1)
Qui statim adunatis septuaginta viris, [0681C] equitibus egregiis, Tripolin diverterunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 24:2)
Qui statim navigio aptato, flumen cum suis trajecerunt, ut in Turcis dignam poenam rependerent loco aliquo repertis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 50:6)
Et statim a Ptolemaide tam novis peregrinis quam caeteris ascitis, trans Jordanem castra figi statuit, ipso natali apostolorum [0701D] Petri et Pauli, eo videlicet in loco, quo hactenus Turcorum per prata amoena et voluptuosa ponebantur tentoria.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 22:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION