라틴어 문장 검색

natura enim in providendo non deficit ab hominis providentia, quia si deficeret, effectus superaret causam in bonitate:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 18:3)
Ergo ab hac providentia natura non deficit in suis ordinatis. 3.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 18:8)
Hic Pirrus 'Heram' vocabat fortunam, quam causam melius et rectius nos 'divinam providentiam' appellamus. 9.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 31:5)
'reposita', scilicet in Dei providentia ecterna. 20.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 32:6)
Duos igitur fines providentia illa inenarrabilis homini proposuit intendendos :
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 15:13)
5. Potest tamen magis in una quam in alia redolere, sicut simplicissima substantiarum, que Deus est, in homine magis redolet quam in bruto, in animali quam in planta, in hac quam in minera, in hac quam in elemento, in igne quam in terra;
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 156:1)
quia cognitionis perfectio uniuscuiusque terminatur ad ultima elementa, sicut magister sapientum in principio Physicorum testatur.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 138:2)
Attamen, linguae Anglicae elementorum haudqua-quam rudis fuit:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.104)
et cum privatus esset, et cum magistratum summum gereret, de Dei optimi maximi providentia, semper cum metu religioso locutus est.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.116)
At Dei optimi maximi munere et providentia factum est, ut, apud exercitum cum imperio esset Washingtonius, usque dum, hostibus ubique debellatis, pacem virtute conciliaret.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.215)
Restat ut his ego me ipse regam solerque elementis.
(호라티우스의 첫번째 편지, 0113)
Hoc quoque te manet, ut pueros elementa docentemoccupet extremis in uicis balba senectus.
(호라티우스의 첫번째 편지, 2013)
ut pueris olim dant crustula blandi doctores, elementa velint ut discere prima:
(호라티우스의 풍자, 1권, 01장22)
Licet in morem stagni fusum aequor adrideat, licet vix summa iacentis elementi spiritu terga crispentur, magnus hic campus montes habet, intus inclusum est periculum, intus est hostis.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 6:12)
Ille, quem despicimus, quem videre non possumus, ad cuius intuitum vomitus nobis erumpit, nostri similis est, de eodem nobiscum formatus luto, isdem conpactus elementis.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 6:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION