라틴어 문장 검색

satius est enim anceps auxilium ubi experiri quam nullum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 10장28)
Inbecillus homo iturus in balneum vitare debet, ne ante frigus aliquod experiatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 17장20)
Ubi in balneum venit, paulisper resistere experirique, num tempora adstringantur, et an sudor aliqui oriatur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 17장21)
Oportet itaque, ubi aliquid non respondet, non tanti putari auctorem quanti aegrum, et experiri aliud atque aliud, sic tamen ut in acutis morbis cito mutetur quod nihil prodest, in longis, quos tempus ut facit sic etiam solvit, non statim condemnetur, si quid non statim profuit, minus vero removeatur, si quid paulum saltem iuvat, quia profectus tempore expletur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 1장21)
eaque, quod descrescentibus apta sunt, ubi acutus increscens urget, in remissionibus potius experienda sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 2장6)
si res inveteraverit, post febrem experiri balneum et vinum, magisque si horrore sublato haec superest.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 13장4)
Decimo die rursus balneum experiri;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 15장13)
Optimum itaque est utrumque experiri, et habere eum, qui tenebras horret, in luce, eum qui lucem, in tenebris.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장26)
Sed unicum tamen remedium est, neque opinantem in piscinam non ante ei provisam proiecere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 27장22)
Postero die rursus adhibendum iisdem rationibus aquae fomentum est, et cum vi quoque experiendum, an cutis sequatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장13)
Experiri tamen oportet, quia bene res saepius cedit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장70)
Commodissimum est autem resupinato corpore experiri manu, qua parte is tumor maxime cedat, quia necesse est ea parte rupta membrana sit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 17장8)
Ac si cui paulo puero intestinum descendit, ante scalpellum experienda vinctura est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 20장2)
Igitur, ubi ultima experiri statutum est, ante aliquot diebus victu corpus praeparandum est, ut modicos, ut salubres cibos, ut minime glutinosos adsumat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장21)
Sed ut vel nulla ibi fistula vel exigua admodum relinquatur, summa cura providendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 27장38)

SEARCH

MENU NAVIGATION