라틴어 문장 검색

Is satis vehemens orator fuit multasque orationes ad exemplum avi scriptas reliquit et consul cum Q. Marcio Rege fuit, inque eo consulatu in Africam profectus, in ea provincia mortem obiit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XX 11:1)
INTERROGATUS est Probus Valerius, quod ex familiari eius quodam conperi, hasne urbis an has urbes et hanc turrem an hanc turrim dici oporteret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXI 2:1)
'Siciliam,' inquit, 'provinciam C. Verres per triennium depopulatus esse, Siculorum civitates vastasse, domos exinanisse, fana spoliasse dicitur.'
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXV 11:1)
Ecquid videtur, cum Siciliam provinciam dixerit atque insuper etiam civitates addiderit, domos etiam et fana, quae infra posuit, conprehendisse?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXV 12:1)
Verba P. Nigidii quibus dicit in nomine Valeri in casu vocandi primam syllabam acuendam esse;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXVI 1:1)
Deinde, inquit, voculatio qui poterit servari, si non sciemus in nominibus, ut 'Valeri,' utrum interrogandi an vocandi sint?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXVI 2:2)
Sed si quis nunc, Valerium appellans, in casu vocandi secundum id praeceptum Nigidii acuerit primam, non aberit quin rideatur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXVI 3:2)
post, cum adolevisset, victum sibi aegre quaesisse eumque sordide invenisse comparandis mulis et vehiculis, quae magistratibus qui sortiti provincias forent praebenda publice conduxisset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, IV 4:4)
Tum, quia in ea provincia satis naviter versatus esset et deinceps civili bello mandata sibi pleraque inpigre et strenue fecisset, non modo in amicitiam Caesaris, sed ex ea in amplissimum quoque ordinem pervenisse;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, IV 4:6)
Eundem Bassum Suetonius Tranquillus praepositum esse a M. Antonio provinciis orientalibus Parthosque in Syriam introrumpentis tribus ab eo proelis fusos scribit, eumque primum omnium de Parthis triumphasse et morte obita publico funere sepultum esse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, IV 5:1)
Quod significare autem volunt qui dicunt, hi qui Latine locuti sunt non profligatum, sed adfectum dixerunt, sicuti M. Cicero in oratione, quam habuit De Provinciis Consularibus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, V 6:1)
Nam ipse Caesar quid est quod in ea provincia commorari velit, nisi ut ea quae per eum adfecta sunt, perfecta reipublicae tradat?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, V 8:2)
C. FANNIO STRABONE, M. Valerio Messala coss.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XI 2:1)
Versatus sum, inquit, in provincia, quomodo ex usu vestro existimabam esse, non quomodo ambitioni meae conducere arbitrabar.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XII 3:2)
Ita versatus sum in provincia, uti nemo posset vere dicere assem aut eo plus in muneribus me accepisse, aut mea opera quemquam sumptum fecisse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XII 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION