라틴어 문장 검색

Universi enim inhabitatores civitatis, repente audita fama tam proximi adventus regis, omnis defensionis et rerum suarum obliti, fugaeque tantum intenti, procul ab urbe recesserunt, solum de vita et salute curantes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 50:11)
Interea dum sic haesitarent, Idumaei, exterriti fama [0716A] adventus novi regis diffisique de ope Turcorum et illorum fidei levitate, decreverunt regi dare quatuor millia byzantiorum pro caede suorum, ut sic ejus gratia et consensu deinceps secure et pacifice gregem suum custodiant, et nulla eis vis inferatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 64:5)
Et quia non tamplurium numerus efficit pugnam quam virtus paucorum.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 63:6)
Et Seneca dixit, "Nil plus prodest in pugna et in omni arte quam exercitium."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 9:19)
Nec confidatis secreta nec detegatis Cum quibus egistis pugnæ discrimina tristis.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 59:1)
Nil plus proderit in pugna et in omni arte quam exercitium.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 69:7)
Ne confidatis secreta nec hijs detegatis, Cum quibus egistis pugnæ discrimina tristis.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 122:1)
nam propter talem pugnam merentur omnes pugnantesvitam æternam et perpetuæ victoriæ coronam.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 277:5)
Ego non loquor de pugna et bello contra vitia, sed depugna et bello contra homines committentes maleficia.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 278:2)
"Pugna propatria."
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 289:5)
Et hæc, quæ dicta sunt de pugna et certamine manu faciendis, intelligas locum habere in quolibet homine non religioso.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 290:1)
Aegyptiacus audito eius adventu occurrit ei et suscepiteum gaudens in domum suam et in omnibus ei servivit sicut mos est amicorumper octo dies et ostendit ei omnes manerias cantus quas habebat in domosua.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 18:3)
Ille autemlaetus animo quod acceperat servavit adventumque eorum --quod adhuc potest--expectavit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 106:49)
Praemisso tandem nuntio, ne subitus autimprovisus veniret, qui de adventu suo fratri referret, civitati in quafrater aderat appropinquavit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 175:5)
Audito fratris adventu frater occurrit eiet hilari vultu accurate eum suscepit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 175:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION