라틴어 문장 검색

Et quia nihil praeter pugnam exspectabatur, curatis utrubique cibo somnoque corporibus, aurora iam surgente, concrepante sonitu bucinarum, partes accensae in clades mutuas, ferocientes magis quam consultius, elatis clamoribus ferebantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 12장 5:1)
His ac talibus eo inter spem metumque nova negotia commovente, Constantius apud Edessam exploratorum relationibus variis anxius, in rationes diducebatur ancipites, nunc ad concursatorias pugnas militem struens, nunc si copia patuisset, obsidione gemina Bezabden aggressurus, consultans prudenter, ne mox partes petiturus arctoas, improtectum Mesopotamiae relinqueret latus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 13장 1:1)
Ut autem in externis bellis hie princeps fuit saucius et afflictus, ita prospere succedentibus pugnis civilibus tumidus, et intestinis ulceribus rei publicae sanie perfusus horrenda:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 16장 15:1)
citra pugnam recipit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 2장2)
Post quae ita digesta, agmina et commeatus omnis generis disponenti imperatori, procursatorum adventu anhelantium etiam tum indicatur, equestres hostium turmas vicino limite quodam perrupto, avertisse subito praedas.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 3장 4:1)
Adero ubique vobis, adiumento numinis sempiterni, imperator et antesignanus et conturmalis ominibus secundis (ut reor). At si fortuna versabilis in pugna me usquam fuderit, mihi vero pro Romano orbe memet vovisse sufficiet, ut Curtii Muciique veteres, et clara prosapia Deciorum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 5장 19:1)
Postera die quam haec acta erant, perfertur ad imperatorem, cibos per otium capientem, nuntius gravis, Surenam Persicum ducem, procursatorum partis nostrae tres turmas inopinum aggressum paucissimos trucidasse, inter quos strato tribuno, unum rapuisse vexillum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 3장 1:1)
Id enim erat librata ratione dispositum, ut, dum copiae pedestres muros oppugnant, equestres turmae divisae per globos, abigendis insisterent praedis:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 4장 9:2)
Adversus eam aegre retentabatur, inferens se protervius miles, et pugnam vel aequo campo, iustoque proelio poscens, cumque receptui caneretur, assidue animosis hostem urgendi conatibus urebatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 4장 11:2)
Cumque apparatu omni excindendae urbis labore multiplici consummato, pugna flagitaretur, Victor nomine dux reversus est ad usque Ctesiphonta, itineribus exploratis, nulla obstacula nuntians offendisse.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 4장 13:1)
Cum itaque noctis plerumque processisset, aeneatorum accentu, signo dato progrediendi ad pugnam, ad arma concursum est:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 4장 22:1)
Contra haec Persae obiecerunt instructas cataphractorum equitum turmas, ita confertas, ut lamminis cohaerenter aptati corporum flexus, splendore praestringerent occursantes obtutus, operimentis scorteis equorum multitudine omni defensa, quorum in subsidiis manipuli locati sunt peditum, contecti scutis oblongis et curvis, quae texta vimine et coriis crudis gestantes densius se commovebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 6장 8:1)
Ergo ubi vicissim contiguae se cernerent partes, cristatis galeis corusci Romani, vibrantesque clipeos, velut pedis anapaesti praecinentibus modulis, lenius procedebant, et praepilatis missilibus per procursatores principiis pugnae temptatis, excita undique humus rapido turbine portabatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 6장 10:1)
Sonent Hectoreas poetae veteres pugnas, fortitudinem Thessali ducis extollant, longae loquantur aetates Sophanem et Aminiam et Callimachum et Cynaegirum, Medicorum egregia culmina illa bellorum:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 6장 14:1)
Cui propugnaturus Maurus frater (dux postea Phoenices) cum germani trucidasset interfectorem, obvium quemque perterrens, infirmatus et ipse umerum telo, pallescentem morte propinqua, Machameum extrahere pugna viribus valuit magnis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 1장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION