라틴어 문장 검색

Cum quaeque terrae suae loca lustraret, pulchritudinem a Patre suo satam contemplabatur, et discipulos invitabat in rebus ad divinum nuntium agnoscendum:
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 130:2)
Pulchrum etiam gignere valet atque hominem materiali mundo involutum ad pulchritudinis ambitum proicere.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 139:2)
Christiana ipsa religio, suae identitati ac veritatis thesauro a Iesu Christo suscepto fidelis, usque noviter se considerat seque exprimit in dialogo cum novis historicis rerum adiunctis, sic efficiens, ut sua floreat aeterna novitas.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 159:2)
Pars est identitatis communis alicuius loci atque fundamentum ad aedificandam urbem habitabilem.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 188:2)
Oportet simul accipiantur historia, cultura et architectura certi loci, servata eius germana identitate.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 188:4)
145. Multae formae, crebrae compilationis degradationisque ambitus, exhaurire possunt non solum subsidia subsistentiae loci, sed etiam sociales opes quae modum vivendi praestiterunt, qui perdiu sustinuit culturalem identitatem atque sensum exsistentiae convictusque.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 190:1)
Iis revera terra non est bonum oeconomicum, sed donum Dei et avorum qui in ea requiescunt, locum sacrum quocum oportet una simul agere ut eorum identitas ac bona alantur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 191:3)
Eodem tempore, nostro in cubiculo, nostra in domo, nostro in loco operis nostraque in urbis parte ambitu utimur ad nostram identitatem significandam.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 193:3)
Nos ambitui accommodare studemus, et cum ille est inordinatus, confusus vel inquinamento visuali et acustico saturatus, excessus stimulorum nos provocat ad quaerendam conformandamque identitatem integratam et felicem.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 193:4)
Hac in confusione homo postmodernus haud invenit novam sui ipsius perceptionem quae possit eum dirigere, et hanc deficientem identitatem cum angustia vivit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 261:6)
Non exsistunt systemata quae omnino dissolvant patefactionem ad bonum, veritatem et pulchritudinem, nec resistendi capacitatem quam Deus constanter alit imo ex hominum corde.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 263:3)
Attendere ad pulchritudinem eamque amare adiuvat nos exire ex pragmatismo ad utilitarismum pertinente.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 274:2)
Hoc sibi vult etiam communem identitatem colere, historiam quae servatur traditurque.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 294:5)
Hac de causa “cum contemplamur admiratione universum in eius magnitudine et pulchritudine, debemus laudare totam Trinitatem”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 302:5)
Ipsa vivit cum Iesu plane transfigurata, et cunctae creaturae magnificant eius pulchritudinem.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 306:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION