라틴어 문장 검색

Qui cum repentina incursione superassent, memor beneficii senatus omnes ancillas manu iussit emitti dotemque his ex publico fecit et ornatum quo tunc erant usae gestare concessit, diemque ipsum Nonas Caprotinas nuncupavit ab illa caprifico ex qua signum victoriae ceperunt, sacrificiumque statuit annua sollemnitate celebrandum, cui lac quod ex caprifico manat propter memoriam facti procedentis adhibetur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 40:1)
Non solum Horus noster, gravis vir et ornatus, sed nec quisquam alius, ut aestimo, tam futilis posset esse iudicii, qui Romani anni sic ad unguem, ut aiunt, emendatum ordinem non probaret, cui maiorem gratiam et tenax memoria et luculenta oratio referentis adiecit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 38:2)
Item Orpheus Liberum atque Solem unum esse deum eundemque demonstrans de ornatu vestituque eius in sacris Liberalibus ita scribit:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVIII. 22:1)
Accitani etiam, Hispana gens, simulachrum Martis radiis ornatum maxima religione celebrant, Neton vocantes.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 5:1)
Is ergo ambitus caeli stellarum luminibus ornatus tunc aestimatur enectus a Mercurio, cum sol diurno tempore obscurando sidera veluti enecat, vi luminis sui conspectum eorum auferendo mortalibus.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 13:4)
Tantum valuit pulchritudo narrandi, ut omnes Phoenissae castitatis conscii, nec ignari manum sibi iniecisse reginam, ne pateretur damnum pudoris, conniveant tamen fabulae, et intra conscientiam veri fidem frementes malint pro vero celebrari quod pectoribus humanis dulcedo fingentis infudit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 6:1)
Critobulum, famosae pulchritudinis adolescentem, Socrates cum ad conparationem formae provocaret, iocabatur, non inridebat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 16:1)
Veteres, inquit, non ornatus sed signandi causa anulum secum circumferebant.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 12:1)
Deinde quicquid a natura variis ornatibus comptum est sine dubio coepit a simplici, et ita contextionis accessione variatum est:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 4:1)
ergo ovum visu simplex et undique versum pari specie creatum est, et ex illo varietas ornatum quibus constat avis species absoluta est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 4:2)
623 Describitur locus, et ornatus Erichthus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권23)
Depingitur ornatus et forma Cleopatrae, luxusque in convivio.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권10)
siqua 'qua' vacat et est ornatus causa positum, ut 'que' 'tandem' 'gentium' 'locorum' et reliqua, ut dixitque et proelia voce diremit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 181)
econtra Aeolus non ad praesens, sed ad praeteritum respondit 'tu mihi quodcumque hoc regni est'. praestanti corpore nymphae bene etiam istas laudat, ut maior sit in Deiopea pulchritudinis gloria.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7111)
sciendum autem est, has particulas 'met' 'piam' 'te', ut egomet quispiam tute et similia ornatus causa poni.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2074)

SEARCH

MENU NAVIGATION