-
Pax prima ante alias niveos pulsata lacertos abscondit galea victum caput atque relicto orbe fugax Ditis petit inplacabile regnum.
- (페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 124:3)
-
Quicquid dimittis in aula, effluit et subitis rumoribus oppida pulsat.
- (페트로니우스, 사티리콘, POEMS 13:2)
-
Victorem forte gymnici certaminis Iactantiorem cum vidisset Phryx sophus, Interrogavit an plus adversarius Valuisset eius.
- (파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Aesopus et victor gymnicus: Quomodo conprimatur aliquando iactantia.1)
-
miserat etiam epistulas Romam ad amiculam quandam, iactantes et gloriosas, his quidem verbis:
- (소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 12:2)
-
Sed ne tempore non tuo disertam pulses ebria ianuam videto;
- (소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 21 5:2)
-
Neque enim vereor ne iactantior videar, cum de me aliorum iudicium non meum profero, praesertim apud te qui nec ullius invides laudibus et faves nostris.
- (소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 23 6:1)
-
Incipe, quis totiens furtim tua limina pulset, Quaerere, quid latrent nocte silente canes, Quas ferat et referat sollers ancilla tabellas, Cur totiens vacuo secubet ipsa toro.
- (푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 1926)
-
Cum bene iactati pulsarant arva ligones, Ruperat et duram vomer aduncus humum, Seminaque in latos ierant aequaliter agros, Inrita decepti vota colentis erant.
- (푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 1021)
-
Pulsanda est magnis area maior equis.
- (푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 1510)
-
subdita qua Veneris facto de marmore templo Appias expressis aëra pulsat aquis, illo saepe loco capitur consultus Amori, quique aliis cavit, non cavet ipse sibi:
- (푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:54)
-
dumque, rudem praebente modum tibicine Tusco, ludius aequatam ter pede pulsat humum, in medio plausu (plausus tunc arte carebant) rex populo praedae signa petita dedit.
- (푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:70)
-
sonuerunt cymbala toto litore, et adtonita tympana pulsa manu.
- (푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:373)
-
vidit ut oppressa vestigia corporis herba, pulsantur trepidi corde micante sinus.
- (푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 150:2)
-
ecce, redit Cephalus silvis, Cyllenia proles, oraque fontana fervida pulsat aqua.
- (푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 151:1)
-
denique, si moriar, subeam pacatius arvum, ossa nec a Scythica nostra premantur humo, nec male compositos, ut scilicet exule dignum, Bistonii cineres ungula pulset equi, et ne, si superest aliquis post funera sensus, terreat et Manes Sarmatis umbra meos.
- (푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 241)